# Poemata (3) 1.7.45-86

Jacob Balde, Poemata (3), VULTUOSAE TORVITATIS Encomium., VII., lines 1.7.45-1.7.86. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/1.7.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/1.7.45

Prodeat in scenam Pentheus: cantetur Agave.
Ipse mihi solus magnum satis Amphitheatrum,
Pompeianus ero: vel, si volo, Caesarianus:
Optio in arbitrio est. Caesar, Pompeius egebant:
Nunquam ego. proieci pridem miserabile votum.
Nimirum sibi quisque suus, Comoedia vitae
Cum datur, esse potest certus Spectator, et Actor.
Quam vis personam? Rex, vel dictator in agro,
Praetorque, et Consul, sine fascibus, atque securi;
Plus aliquid dicam: Romanis moenibus absens,
Et Deus esse potes: (Deus est, ubicumque vagaris:)
Aut miser esse potes. sunt mitia numina Divum.
Admittunt socios nullo livore notandos.
Non vicos, non praedia habes, non horrea, non rus;
Nec superum Rector. cupias Iove ditior esse!
Sed nectar potat. dicatur fabula dulcis.
Ipse sua ambrosia est. Sapiens sibi quisque potest, quod
Iuppiter esse sibi. viles vilissima fingunt.
Vitam, Lucili, aelago ducamus ab alto
In portum; moresque tenax in littore fundet
Anchora compositos: animum pax alta tenebit:
Si placidus nullo curarum fluctuet aestu.
Cùm pectus fastu ventosa superbia pulsat;
Irati surgunt Austri; furit ardor habendi,
Tempestas metuenda subit. Sed collige vela.
Notitiaque tui praeter vada caeca vehendus,
Vitatis Brevibus, tibi prima, et proxima rade.
Nemo fere non est suus idololatra. quis non
Assentatorem, mimumque agit, et parasitum
Nocte, dieque suum? quotus audet dicere verum
Ipse sibi, et speculo convitia reddere viso,
Ante reum, et testem? cum sese absolvere Iudex
Nec velit, aut possit. contra nebulonis imago
Stat, starique iubet. non est operosior ullus,
Quam peccare, labor. virtutis castra secutus,
Otia agit. iucunda quies, delinquere nolle.
Quid tali Fortuna potest irata minari?
Ignem, et aquam? vindex contempsit Mutius ignem:
Tranavit Tybrim superato gurgite Cocles.
Fumantis barathri tenebras, calidumque profundum,
Curtius hoc equitans, tellure hiscente, subivit.
Carnifices clavos? dabitur non Regulus unus.

---

Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml.
