# Poemata (3) 1.7.87-129

Jacob Balde, Poemata (3), VULTUOSAE TORVITATIS Encomium., VII., lines 1.7.87-1.7.129. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/1.7.87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/1.7.87

Exsilium? patriam mecum, fidosque Penates
Portabo. Mundi sum civis. Mundus ubique est.
Stem quocumque loco; supra me sidera volvi,
Imparibus gyris, eadem aut maiora videbo.
Invidiam? dulce est, hoc exspectare superbi
Tormenti genus. infelix, cui nullus in aula
Invidet. ille caret poena formidine grata.
Est aliquid, quod et ipse tibi, mea Caecula, donem.
Hanc habe, et ostensam digitalem corripe ficum,
Sic se Democritus fuit olim fortiter ultus,
Fortunae monstrans insertum pollicis unguem,
Compressa serpente manu; fecitque volumen:
Quale facit serpens in se, et sua membra plicatus.
Adicio laqueum, quo fias altera Arachne.
Huic monstro nunquam, Lucili, cedere oportet.
Nec blandum admitto; blandusque irrideo saevum.
Nulla bonum laedunt contagia: Nec miseret me
Magnanimi, fortisque viri tolerantis iniqua.
Esse nequit, quamvis possit miser esse videri.
Femina mutatur, vulgusque ignobile: plebis
Scita tamen Sapiens et iure instructus, et usu
Abrogat, et sancit toto contraria coelo.
Divitiae in censum veniunt stipis, et paupertas
Regni nomen habet. fallax honor, umbra vocatur.
Mollior affrictus, laudes: et fama sinistra,
Durior ad laevam percussae sibilus aurae.
Sed neque supremum formides mortis agonem.
Qui doleat fatum, quo fatum spiritus efflat!
Sentirine putas, quod sensum funditus aufert!
Excruciare necem, per quam cruciatus in aegro
Finitur! Mors est tamen ultima linea rerum:
Linea, qua ducta, quivis censetur Apelles
Absolvisse diem. nil vitae debet, et arti
Amplius umbrarum votis respondet imago,
Umbrarum similis. quid restat? nunquam ego flevi,
Quod non semper eram. plorem pueriliter ergo,
Quod non semper ero! semper iactabor in alto!
Ad me si trepidet Mors invitata venire,
Improvisus ego veniam. Menelaus, an Aiax?
Brutus, an Augustus? possunt praevertere fortes
Tardipedem. ne se credat fera Larva timeri.
Usque adeone mors miserum est? sola Ardea dicat,
Quique in ea natus ferrum phrygis ore momordit.

---

Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml.
