# Poemata (3) 1.8

Jacob Balde, Poemata (3), VULTUOSAE TORVITATIS Encomium., VIII.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/1.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/1.8

Hactenus ex latrante Stoa: quam plurimus olim
Impulit Annaeus, vir prisci moris, ut aevi.
Talia Vincesilas capiet! cui barbula mollis
Inserpit, timido, ne gratia defluat, ori:
Si dulceis malas maior corrumperet umbra.
Talia Mesiphaon notus sybarita loquetur
Mollior Aurora rorante, vel Iridis ore.
Suetus ad argentum formam componere vivum:
Cunctaque demirans, quibus est mirabilis ipse.
Oblitus unguentis, calamistro fictus ad ignem:
Crinibus in nodum tortis, in cornua flexis:
Maecenas vigilans, sopitus Sardanapalus.
Non bene conveniunt sententia fortis, et aures
Gemmiferae, nimiumque levi pugnantia vitae
Magni verba Senis. contemnit molle Tarentum
Vitibus in mediis, quod sobria Corduba dicit.
At tu, Crescenti si vis assurgere digno
Conatu, fierique capax; fuge pectinis usum
Getuli, ac dentes, quos proiciunt elephanti.
Turbatis assuesce pilis horrescere, Marsi
Instar apri. neque te pudeat rostro esse timendum.
Hic terror decet in sella maiore sedentem.
Non mihi displiceant vultus, quos mente feraci
Callotus genitos vivacia fudit in aera;
Omnigeni, varii, referentes mille figuras.
Ex quo, mireris, puteo tot, et aequore formas
Hic Lotharingorum coelo delapsus, et alter
Phantasus, ac mirus Morpheus, alterque Phobetor
Hauserit; aut quali piscatus traxerit urna.

---

Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml.
