# Poemata (3) 1.9

Jacob Balde, Poemata (3), VULTUOSAE TORVITATIS Encomium., IX.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/1.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/1.9

Sit quasi de coelo tibi lapsa haec regula: quanto
Nativa a gleba mentem, limoque tenaci
Altius extuleris, contemptor corporis huius;
Tanto maior eris, Mundique capacior hospes.
Alliciunt Musas frontes in nubila ductae,
Et camurae, dignaeque viris quaerentibus hostem.
Dum caveas illud, ne circulus aureus insit
Naribus: has poterit, per me licet, Olpa sagaces
Tendere vel sursum, vel versus labra deorsum.
Posse dari doctos non credam rhinocerotes!
Ipse Plato latos humeros compactus habebat.
Divino cupias tu pulcrior esse Platone!
Quadratum caput esse potest: tamen ore rotundo
Dicere, quod Graiae, et Latiae mirentur Athenae.
Turpe Sophus, stupor ipse suus, mentumque remulcens,
Effictum veluti Pario de marmore signum:
Oscula Pygmalion prono cui debeat ore;
Ipse sui stultus simulacra Sponsus, et auctor.
Turpe Sophus stringens modulato compita passu,
Ceu Phrygia mores Corybantum imitatus in Ida.
Vile, pati cultros Phrygios, mediamque per urbem
Molliter eunuchi niveis incedere plantis:
Nec sine odoriferis visendus dactylothecis.

---

Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml.
