# Poemata (3) 2.0.2

Jacob Balde, Poemata (3), MEDICINAE GLORIA per Satyras xxii. asserta.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.0.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.0.2

Hospites Divos celebrate Boii:
Inclytum quorum Medicina nomen.
Mors triumphato pretiosa maius
Reddidit hoste.
Dico felices: quibus invidendis,
Sede Bremensis Tumuli relicta,
Fratre cum Cosma sua Damianus
Credidit ossa.
Martyres fluctus maris aestuosi,
Et rogus circum religata fusus
Membra testantur, rigidoque cervix
Ense recisa.
Nulla virtutem subigit potestas.
Hinc aquae surgant, crepet inde flamma:
Semper exultat tamen inter undas
Maior et igneis.
Ergo festivis operata votis
Caelites dignos colat omnis aetas:
Et novo supplex utriusque palmam
Ornet honore
Vos quoque illustres Animae, virorum
Fortium pridem numero receptae;
Dum facit vestri studiosa plebes
Vota, favete
Nec sua fraudat metus infidelis
Spe pias mentes. monumenta vestrae
Artis ex auro tabulae loquuntur,
Pignora vitae,
Quam domum visu semel expiatis,
Sanitas intrat, fugiunt dolores,
Et niger Luctus. fugit ex aquoso
Corpore languor.
Lanceis migrat laterum retusis
Dira Pleuritis. tremulo iubentur
Et vacillanti pede versipelles
Cedere Febres.
Paret ad nutum, putribusque mammis
Cancer erepit. faciles adiri
Calculi sidunt: minuique arena
Affluit ultro.
Mortuae vobis rediviva debent
Astra pupillae. nebulosa rursum
Et sinus caecos oculorum acuto
Pingitis igni.
Efficax per vos redit auris usus,
Tristibus nimbis caput explicatur:
Vimque fatalem cerebro caduci
Fulminis arcet
Claudus, et gressu vitiosus ante,
Mox levem nervo solidante plantam
Integer, ritu salientis haedi
Currere gaudet
Haut opus vena lapidum, vel herbae
Flebilis succo simul attigistis
Pectus afflictum; simul evaporat
Morbus in auras
Sic, precor, nostris, Arabes Beati,
Saepius nosci cupiatis Aris.
Sitque, nunc in qua capitis quietem,
Foederis Arca
Hanc, odorato redeunte vere,
Casta velabit violis Iuventus;
Terque perfundet merito quotannis
Imbre rosarum.
LIBER SATYRARUM.

---

Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml.
