Latin · Dactylic hexameter
MEDICINAE GLORIA per Satyras xxii. asserta., SATYRA I.
Jacob Balde, Poemata (3) 2.1
Unproofread scanNot analysed yet
Atque adeo Carmen scribi nunc posse putatis,
Pierides; quale aut Lucilius, aut sale multo
Qui pravos fricuit mores, bacchatus Aquinas?
Scribamus. Si non ut Persius, ut Matho saltem;
Quos sanare nequit, solitus decorare sepultos
Lugubri versu, et damnum sancire canendo.
Est aliquid, Medicum properare Epicedia posse.
Quisque tamen mallet vivo Soteria dici.
Damnamus culpas, et culpis utimur illis.
Quis facit hoc? socer Hipparchini; Iudicibus qui
Crebra latrocinia obiectat transmissa per aurem
Impune, et plureis interficit ipse medendo;
Quam Milo, fraxineoque armatus fuste Procrustes:
Nec socius Mamurra negat. Sed lentius, ohe!
Ingrediamur aquas, praetentemusque profundum.
Ne subito tumidum Momis perflantibus aequor,
Immanes Satyras vectans Parnassia puppis
In brevia et syrtes, scopulosque avulsa feratur.
Difficile hoc aevo est, sanctum proponere verum,
Sicut in aprico se res habet, et sine fuco
Experiar primo, quid nostra novacula ducta
Mollius, atque acie vix radens summa comarum,
Quidve pati possint doctae, quas scalpimus aures.
Post, nisi Crispinus vetet, aut Paris histrio: collum
Cornigeri Rheni et pectus tentabimus Istri.
Quid facias? Seneca et Burrhus, dum recta loquuntur
Incurrunt odium. Sed morte est foedior ipsa
Vanus adulator, iunctus Veiento Catullo.
Quorum alter, quamvis (iucunda insania!) caecus
Mirari piscem non visum sustinuit, prae
Sollicitudine mirandi gaudensque tremensque:
Ut pedibus vix stare, et gyros carpere quiret.
Hamo tanquam esset balaena Britannica capta.
Dignus, qui calvo muscarum hominumque tyranno
Ex parvis faceret maiora; ex musca elephantum.
Rhombus erat patinae claudendus moenibus. altam
Veiento testam, figulo sudante, paravit.
Nempe omnes talpae sumus, ut noctis duo frusta haec!
Quin aliqui et lynces. liceat modo visa referre.
Sed nocitura graves exhalant nubila vultus:
Unde Ioves tetrici censoria fulmina cudunt.
His igitur caussis ego, quandoquidem sapienter
Omnia. nec laudare libet, nec carpere fas est;
Tutius in medio statui decurrere campo,
Obtundam stimulo: palpum aversabor et unà.
Nec durus, nec mollis ero. pharetratus echinum
Non minor, et vapidam vulpem promittere nolo.
Illius exemplo, qui aegrotis crustula blanda
Offert, et succos apianis condit amaros:
Nos melimela uno pariterque absinthia Libro
Miscuimus; mustumque, et vim mordentis aceti.
Quo nimbo Europen deceat perfundere totam.
Si modo facta hominum. quae vidimus atque videmus,
Ponderibus positis, lance expendamus utraque.
Sed nunc sola mihi celebris Medicorum agitur res.