Latin · Dactylic hexameter
MEDICINAE GLORIA per Satyras xxii. asserta., SATYRA X., lines 2.10.1-2.10.45
Jacob Balde, Poemata (3) 2.10.1-45
Unproofread scanNot analysed yet
Dicas: num sapiunt aegri semper? minime hercle.
Tongilius vulgi nolebat more perire
Ignorabilis, obscurus: sed cum strepitu, cum
Lamentis: sicut navem Oeni fluctibus haustam
Prosequimur stantes in ponte, vel aggere ripae.
Aut te Londini truncatum Carole, Regem
Pars aliqua Anglorum, maior pars extera flevit:
Tarquinii veluti succissum falce papaver.
Pro facinus! torquata cadunt iam colla securi.
Nam quis contineat suspiria vel lacrymas, quis
Tristia non flectat rigidus quoque lumina; quando
De collo vertex, de vertice lapsa corona
Spargitur, ac triplici terram diademate pulsans
Accusat crudele solum, fatale Stuartis?
Si ferrum excipias, non inferiore laborat
Pompa Tongilius moriens sua funera duci.
Delicias hominis! regali occumbere luxu!
Morbo aliquid simile incubuit cervicibus eius.
Continuo, ne quid tantae decederet Umbrae,
Concilium cogi Medicorum iusserat; ut se
Irent adiutum, per sacra Deosque precatus.
Conveniunt Craterus Ruffilli mitis alumnus,
Messallaeque comes Munatius; alter Iberus,
Alter Celta: (quis ignem et aquam sociaverat error?)
Proximus his Atacinus Aper quem deinde secuti
Stella Mathematicus, Buccoque petitus aruspex.
Tum celeber Capito, iunctusque Telesphorus Aulo
Nec non Protagoras, et aqualiculus Maculoni;
Pentagathusque senex, et Flori clara iuventus.
Hos super Helvidius Bari gener, ac socer ipse.
Ultimus accessit librans vestigia passu
Praepinguis Cossus, trabeati abdominis umbo.
Quae non ista phalanx queat expugnare sepulcra,
Destruere et cryptas, quos non avertere morbos?
Hac acie, his animis ac viribus omnia flecti, aut
Frangi posse putes adversae spicula mortis
Immanem pharetram licet integra silva gravares.
Postquam impleverunt sellas, oculique parumper
Subducti, atque aures arrectae, et barba repexa est;
Primaque sederunt inhiantûm murmura; fari
Occipit ante alios, et sic Munatius infit.
Harpe Tongilius morboque laborat acuto.
Exundans igitur flavi vesicula fellis
Placanda est, intraque suam cohibenda lacunam:
Viscera ne fumus candentia rodat amarus.