# Poemata (3) 2.11.49-92

Jacob Balde, Poemata (3), MEDICINAE GLORIA per Satyras xxii. asserta., SATYRA XI., lines 2.11.49-2.11.92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.11.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.11.49

Plena oculi iam morte natant. decessit, et alget.
Non hoc credideram, dicis post Fata, futurum.
O Sapiens, Sapiens Septeno, nobilis Ole,
Posterior, nonoque prior? Non ergo putabam.
Obiectas? nescis. quorum haec sint tessera verba?
Ex hoc te fatuis potes annumerare mariscis,
Accepta qui clade solent post vulnera flere.
Non ventura notas? Tunc primum scilicet actum est
Tunc fatalè times, oculos cum nubila velant;
Et moritura manus culices venatur inaneis;
Lethaeique vadi strepitus circumsonat aures.
Pisones, propere hunc Medicum fugiamus, amici.
Nil libeat duro naulum numerare Charonti
Ante diem furor est, talem conducere Cymbam.
Non igitur satis est, si quem vel Gallica vexit
Mula, vel Astur equus, vel Veronensis asellus.
Nil unquam audisti sparsum rumore secundo
De Moscho Nigro? quod erat ferrugine pictus,
Et multum vituli caput exsultantis haberet;
Accepit vulgo mansurum in secula nomen.
Natus in Hercyniae media caligine silvae,
Montanas inter pecudes, praeruptaque saxa;
Ex pago, vilique casa, tenuique bubulci
Emergens victu, summos invasit honores.
Hic Alemannorum saltus et confraga nunquam
Deseruit: nunquam Gades est ingressus, ut axem
Occidui rapidum Solis, propiusque sub imum
Aequor anhelantum lapsus spectaret equorum,
Non fuit Oxonii: non gramina Tusca momordit:
Non bibit Eridanum, vel odori flumen Orontis.
Vix e Danubii ripa pervenit ad Albim,
Et tamen ex merito iam tunc medicantis habebat
Praecipuam laudem; dignos et imagine vultus
Iuxta Galenum ponendâ in fornice templi.
Quid Theopompus ad haec pertaesus Teutidos orae?
Euri qui Zephyrique domos peragravit, et Austri
Ac Boreae fineis: et duxit in aequore remos,
In quod ceratis cecidit miser Icarus alis.
Nempe suos repetens errores augur Ulysses.
Cymbala mota sonant. Aes audio Dodonaeum.
Et salebras video vastique pericula ponti.
Quaeso te, peregrine: loqui tua gaudia cere,
Innanteisque fretis lorica duplice cancros
Differ; et Herculeas toties ? columnas.

---

Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml.
