Latin · Dactylic hexameter
MEDICINAE GLORIA per Satyras xxii. asserta., SATYRA XV., lines 2.15.1-2.15.44
Jacob Balde, Poemata (3) 2.15.1-44
Unproofread scanNot analysed yet
Si recte memini, dixisti pessime Vates;
Clementer te velle loqui, nec stringere Iambos.
Cur ergo Alsaticas inflat Bellona Camoenas?
Unde furor plus quam Galli Corybantis ad ictus
Aeraque Curetum, et Phrygiae cava tympana matris?
Ut Cillenaea posita fide, pectinis usum
Invertat siccis aliquis vix ossibus haerens!
Et resupinati motam Iuvenalis ad Urnam
Torqueat horrisonos, ceu rauca tonitrua, versus.
Da veniam, qui me culpas. non omnia possum
Quae poterat Veiento pati, laudare Syriscus.
Vis compendia? sic. Non possum ferre Sabinum
Et comitem Scorpum. nam Saturnalibus ipsis,
Praescribunt squillas, pernam ad ieiunia verna.
Absque ullo titulo petulans incuria sacros
Cur violat ritus? Non possum ferre Marillum,
Nasutum Iuvenem mentisque errore superbum:
Qui nihil a Phoebo deducens praeter inane
Nomen, et intonsi pondus florale capilli,
Imberbesque genas, iam se maioribus aequat.
Qui Crases tamen atque Crises ignorat: et idem
Uberis ac fluvii Cancrum distinguere nescit.
Nescit ab angina quanto mala limite distent
Argentanginae. Quoties maculas elephantis
Audit pellendas, de barro cogitat Indo.
Cardiacum morbum residere in poplite credit.
Praeterea tumidum non possum ferre Glyconem,
Unguibus an, scissisque comis, ac forfice summas
Promotum ad caedes. Medicis nunc aequiparat se
Tonsor heri aut digito confundens unguen Aliptes.
Non possum flavos, non possum ferre colenteis
Sabbata Iudaeos: homines, queis septima quaeque
Lux perit ignavis et inertibus; ut neque spirent
Respirentque satis. vix os aperire laborent
Hausturi latices ac pigrae pabula vitae.
Sex reliqui scelus omne dies, et foenus avarum,
Quanquam Zacutum dat Portugallia magni
Nominis Hebraeum: nuptae ne fidite verpis.
Gens inimica Deo Cyprium pernavigat aequor,
Et bene connexos piratica vastat amores.
Non aconita tibi vel apertos porriget angues:
Sed liba, aut dulci miscebit sesama melle;
Ac Laestrigonio parvam in cratere rubetam -
Mox ea sumpta nocent. lectorum fulcra dehiscunt.