# Poemata (3) 2.16.1-46

Jacob Balde, Poemata (3), MEDICINAE GLORIA per Satyras xxii. asserta., SATYRA XVI., lines 2.16.1-2.16.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.16.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.16.1

Aurea maiestas, an ferrea, Divitiarum
Omnia vincit enim: ferroque nocentior omni
Dirus Amor lascivit opum. propiorque videtur
Hippocrati, tortum digitis qui ventilat aurum.
Artem si spectes, et ab hac pendentia signa
Fortunae, ac dextri Iovis, eventusque secundos:
Viderunt aegri nihil infelicius Aulo,
Nulla dote valet. sed gemmam ostentat in ungue.
Haec facit, ut placeat; summasque vocetur in arceis,
Ad morbos Tyriae fulgenteis murice lanae.
Sardonychata manus famam, nomenque fidemque
Conciliat, quamvis nec beta nec alpha scienti
Credis eum frustra, populo spectante, plateas
Pulvereis sulcare rotis, ac picta curulis
Pandere lecticae lato specularia vitro
Esse aliquo cupit in numero, dicique Machaon:
Cum praeter fungum Sarrana aulaea ferentem
Nil ea rheda vehat. pro quantum balsama faetent?
Oblitus est nimbis fragrantibus, et Nabathaea
Tempestate madet totus. non spirat inunctum
Assyrii Regis maiora omenta cadaver.
Vivite contenti mediocribus. undique fulgens
Vestis, vestiti modus ac nota, ut alitis ala est,
Non docti, aut magnas spes promittentis in ostro,
Clamat Aristoteles veteri male tectus abolla.
Ceu Iunonis avis se demirans, scutulatam
Calliodorus habet tunicam. sed praeterea quid
Calliodorus habet diversum ab olentibus angues:
Ut titulo laticlavi subsellia mutet?
An xerampelinam chlamydem mirabor in Urso?
Indutus viridem graditur per compita telam.
Quàm sibi surreptam Nisaeo e palmite iuret
Euius. hinc famam et populi mercatur amorem.
Mollibus ut tutulis et plus quam simplice gaudet
Munditie! totos consumit homuncio Seres
Unicus, ingentem distendit fascia librum,
Inque rosam duplicat. texti singultibus auri
Indumenta crepant: et subere calceus alto
Hinnit; ut a passu modulato terra resultet.
Ultra Taprobanam fugere hinc libet. o bone Pastor
Admeti: tibi si cara est Amphrysia Vates:
Sique Amphrysus oves foecundo gramine pavit:
Da pater Arcitenens aliquem de plebe petitum;
Qui tua non vano recolens oracula sensu
Calleat, in laceris centonibus, ac maculosa
Lodice et iuncis solitus foenoque cubare.

---

Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml.
