Latin · Dactylic hexameter
MEDICINAE GLORIA per Satyras xxii. asserta., SATYRA XVI., lines 2.16.47-2.16.91
Jacob Balde, Poemata (3) 2.16.47-91
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quid Chrysogonis me credam mollibus, aut te
Baetice. nil pulcrum et vacuum prodest alabastrum.
Unzer egens potior; quia strenuus atque fidelis.
Ingenium cuius cote exploravit acuta
Paupertas, gladiique instar splendescere fecit.
Tutius huic corpus commiseris. ille replebit
Rursus vitali putrefactos aëre folles:
Viscera, saxosumque emolliet arte lienem.
Ne spernas, si frons minima et contractior aequo est:
Sinciput in conum gracilescit, pyramidemque
Assimulat; lato vel contra vertice sensim
Extenuat spacium, fit formaque sessilis obbae.
Sive notes, lippis oculis vix posse propinqua
Tangere, vel madidâ rubricâ imitantibus Irin.
Isti nempe vident. maiore Rabirius emit
Sumptu defectos membris, vel nare repandos,
Non quosvis Medicos, sed solùm admiserat ortum
E Lipara Varum: quod erat pes curtior alter
Crinis rarescens ac discolor, utque legumen,
Flaccidus: et rauco dependens gutture struma,
Observata fides rerum, nec opinio vana est.
Plerumque Aesopos, obscuraque corpora dotes
Illustrant animi. defectum provida formae
Socraticis Natura bonis in Socrate supplet.
Non ciliorum arcum, non planae lumina frontis,
Sed cerebrum mentemque admirabantur Athenae.
Bellulus ac nitidus raro ingeniosus habetur.
Malo, tibi gibbo curvari duplice tergum.
Dummodo non Animus vitiorum pondere pressus
Pendeat: et prono sit Mens in corpore recta.
Inventum talem nunquam scitaberis: unde?
Quod natale solum? quo caelo effusus in auras?
Italus an Garamas? te Sequana lavit an Ister?
Sed rectâ tecum duc in coenacula, tanquam
Hippocratem vili sub schemate Pythagoraeum.
Cuius iudicio saepe est divinior ille.
Qui pultes et olus, cepasque fabasque ligurit,
Quam satur et crassus pavonis Apicius uncti.
At neque Mecoenas optaverat aeger ephebos
Crinibus inflexis comptos, facieque venusta,
Laevibus et malis ac blando lumine molleis.
Est, ubi deformat nitidae clementia formae.
Mascula frons, ac laeta parum, casteque severa,
Hirsutaeque genae, rugaeque, et barba palustris,
Castra decent contra diram bellantia Mortem.