# Poemata (3) 2.17.88-115

Jacob Balde, Poemata (3), MEDICINAE GLORIA per Satyras xxii. asserta., SATYRA XVII., lines 2.17.88-2.17.115. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.17.88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.17.88

Non herbas vulgò notas, non obvia curat
Pharmaca. mustelae cerebrum, vulpisque lienem,
Humanique sagax cerebri secreta requirit.
Pluraque nosse cupit, quam sciverit usa dracone
Auriga virgo, gelidis Aeetias Oris.
Theriacam Andromachi occultam, virosaque profert
Castorea, et si quam dimisit Mumia costam.
Insuper auguria, atque horoscopus, et Petosiris
Illi tentantur quaerit commercia Lunae,
Et qua stella domo se quaeque optanda receptet:
Somnia damnatique Almansaris impia confert.
Sed quae vitam inter chirurgos, ac ciniflones
Degit et Astrologos, transtra et praesepia iungens:
Nec dubitat morbum quemcunque invadere lixae.
Mensuramque manu venae librare virilis:
A sexu Thelesilla suo non sponte recedit!
Hoc agat, et mutet nomen. convicia dicat
Naturae tunicam et mitram. et redimicula ponat:
Vestituque novo Paduam se conferat. At ne
Sic quoque prodatur, lento conamine quadret
Verba loquens graviore sono: retroque capillos,
Quos habet, affigat mento; ac barbara vagetur
Muribus Alpinis medias succincta per urbes.
Pulcrum iter, et dignum curru, Berecyntia Mater,
Progressura tuo: nisi Salmacis Hermaphroditus
Praevortat. primas petet haec Galenis habere.
Si tamen et veri Galenum nomine Patris
Dignatur: nec cuncta volet debere sibi ipsi.

---

Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml.
