# Poemata (3) 2.18

Jacob Balde, Poemata (3), MEDICINAE GLORIA per Satyras xxii. asserta., SATYRA XVIII.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.18

Albinovanus atrox nugator; et hic quoque dignus,
Omne caput cuius sarcasmis ac cinere atro
Defricet, emaculetque mei lixivia Flacci.
Captus enim forti pinguis nidore culinae,
Hanc Chymistarum fornacibus, hanc apothecis
Persarum anteferens, ceu bucco mugilis intrat.
Attalus huic par est. mores adverte Gnathonis,
Longarene, tuae quoties admoveris ollae,
Nil intentatum, nil prorsus linquit inausum:
Te vetito minimum morsu contingere fungum,
Hoc prodesse sibi, quod obest tibi, pluribus acer
Et crudelis adulator probat. Orbiliorum
Ecce novum genus! hac cura moderator acutus:
Quanto durior est, quantoque severius instat,
Et cohibet rictus; laudeis ac praemia poscit
Maiora, argenteos flavescenteisque Philippos,
Nominis usque tui studiosior atque salutis.
Ergo actum est. da Scaeva manus, atque accipe frenos
Oris, et obdura. Tu dorso tubera ferre
Cogeris ac bullas, qualeis Hispanica punctim
Musca creat. Medicus subridens tubera terrae
Sumit, et irato fruitur caeloque Deoque.
Esto: tonet. tanto citius dabit icta Cybelle
Praedulceis bulbos et condimenta gulosa,
Eruptura solo. ? scilicet Attalus optat.
De fungis loquimur: cum phoenicopterus ingens
Et lepus, et perdix, et dama, et Phasidos ales
Descendant unum in stomachum, mullique trilibres
Hic tibi pygargum? sed vix permittet alaudam.
Si multas mereare, duas: et paucula fraga.
Cum citro; sic, ut castiget Hymettus acorem.
Ipse Venafrana lactucam reddit oliva
Spumantem, et crispos non vili rore saginat.
Tu miser in molli pulvino emblemata coenas,
Solis usurpans oculis, quae traicit alter.
Laetius est aliquid mimo vel acerbius isto?
Erga sedes, taciteque gemis, bilemque latentem
Substringens oculis, puerilia vota resorbes.
Passaviensis olus glebae, quia mite, probatur.
Forsitan hinc liceat pennam decerpere. suffla.
Debetur Medico frigus geniale palato.
Tu! quid enim? vin' Paulle mori? cichorea per huius
Incrustata meant barathrum. tibi pruna vetusta
Sufficiant; et ius, quod ego gustare recusem:
Ille quoque, in cuius pede ferreus annulus haeret.
Nunquid muraenam cuperes? prior Attalus edit.
Suspiras peponem? sed providus Attalus arcet.
Ostrea delibas? mox Attalus, ah! cave multos
Vilis et eiectae conchae putredo necavit.
Cur non et Medicum? crudas quia corrigo faeces.
Haec fatus tota muriae se proluit orca
Nondum, Longarene, crepas? qui talia dudum
Aspicis, et siccis allatras vina labellis.
Forsitan argutum convivam ludere credis:
Ut tibi festivus languentem irritet orexin?
Hoc agit, ut doleas, ac lividus ilia rumpas.
Acrius urit enim, stimulosque dolentius addit
Vulnificos vicina, sed interdicta voluptas,
Exclamare libet. quis te, nove Tantale, terris
Ostendit? quove has meruisti crimine poenas?
Cum Pelopem improlis nullum, puto, coxeris. atqui
Inter et albenteis rubrasque abstemius undas
Quaedam etiam toleras ipsi ploranda Sophocli.

---

Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml.
