Latin · Dactylic hexameter
MEDICINAE GLORIA per Satyras xxii. asserta., SATYRA XIX., lines 2.19.95-2.19.138
Jacob Balde, Poemata (3) 2.19.95-138
Unproofread scanNot analysed yet
Cur hic nascatur deformis, et ille venustus;
Intra Zodiaci gyrum latet abdita caussa.
Si Citheraea volet, fies formosa Lycoris.
Si volet haec eadem, fies rugosa Philaenis.
Ex oculis totoque fluunt mysteria vultu.
Quae quibus anteferam? quot non movet omina nasus?
Simus amat, pandus fallit, suspectat acutus:
Magnanimum longo dignoscas, flante ferocem:
Praesignat crassus stupidum, timidumque rotundus.
Talia narrantis leve vulgus ab ore pependit.
Cum propius tetuli gressum: ac suspensus in aurem
Petri Buschmanni, lateri qui proximus ibat;
Experiar, musso, quid fusca venefica possit.
Dic bona Carmentis, cuium pecus? ede, quis hic est,
Quisve erit? et decimae nomen meritura Sibyllae,
Plus quam Phoebas eris: nec sola atque unica Vatis
Filia Tiresiae, Cassandraque, nomen habebit.
Protinus explicitam iactantior offero palmam.
Inspicit argutans, totamque intenta pererrat
Luminibus tacitis; ramosque examinat omneis
Mensurasque sinusque volae. num linea longa,
Num brevis, inque cruces sectas obliqua recurrat.
Quippe alias Fortuna, alias Natura figuras
Vindicat, et nostram rhombos seponit in artem.
Omnia pondus habent. ipsoque apparet in ungue
Ac digitis etiam, Minimo disconvenit index:
Pollicis et quarti variantur munia flexu.
Plura quidem Interpres, sed et haec, Nilotica. tandem
Suspiciosus homo es, votisque volantibus, inquit,
Fervidus indulges, ac laetos quaeris amicos.
Curarum fugiens et tantum sollicitus, ne
Sollicitudo premat: Musisque intentus amoenis
Odisti versare molam, vel frangere glebas.
Impatiensque iugi clitellas abicis omneis,
Magnificis etiam titulis et honore nitenteis.
Quod lubet, excultim peragis, Quod respuis, haeret
Immotum, ceu navis iners sine remige et aura.
Felix, si tetricae vites commercia Sectae,
Et simulare bona, et mala dissimulare docentis.
Quin fugis amphibios, et fortuna ex aliena
Tormentum invidiae pleno pulmone trahenteis?
Ac quibus in pretio est immensa libido tacendi,
Ne metuas tauri flatus, et pinguis omasum
Ventris ut es gracilis, semper, dum vita, manebis.