Latin · Dactylic hexameter
MEDICINAE GLORIA per Satyras xxii. asserta., SATYRA II., lines 2.2.142-2.2.187
Jacob Balde, Poemata (3) 2.2.142-187
Unproofread scanNot analysed yet
Artibus his intra bis binos Symmachus annos
Centum interfecit. truncasset acinace plureis?
Detestabilibus mirmillo noctis in umbra
Cum triplici telo nullus grassator agit rem.
Qui tot delicias Hecatae facit, et turmatim
Aegros praecipitat; merito suspectus habetur;
Ceu tribus e Parcis uxorius ambiat unam,
Cur tot enim Matri Libitinae mactat homones?
(Atque Oseos utinam tantum) si non Hymenaeum, et
Eumenidis Gnatarum unam sibi quaerit amicam?
Quando vel propter centum praeputia pactae
Emit Reginae sibi coniugis oscula pastor
Armipotens, maior procus, inferiore paratu.
Hic totas acies populatur, et integra raptim
Funera lenonum ritu, ceu munera mittit.
Quisquis inaudito taedarum es percitus oestro,
Mensque amens eadem durat, Plutonis avari
Ut Gener esse velis: vivas, votoque fruaris.
Et rape, si non dat. quippe ipsa Proserpina rapta est.
Nuptarum genus hoc liceat divellere torvis
Matribus invitis; etiam opponentibus angueis.
Inclametur Hymen, Acheronque assurgat ab imo
Pronubus. Elysiae Charites iam nobile pingant
Flammeolum, et dirae praevelent ora puellae.
Seu Lachesis, seu tu Clotho, sive Atropos atra,
Seu tu Tisiphone, seu Sponsa Megaera futura es.
Quid loquar Euripidis Fata aequatura cothurnum?
Audisti Medicos factos aliquando Tragoedos?
Rem veram memoro. nostris aetatibus aegrum
Oblectaturus, iactabat non ita pridem
Gorgones, Harpyiasque, et ferricrepum Stymphalon,
Et quidquid Scenae medio proponitur hirco.
Dum loquitur, vastoque sonans protuberat ore:
Triste paroxysmus Suevum convolsit Orestem.
Vis finem? tragicum funus Casselius apte
Composuit, totumque in tergo exegit Orestem.
(Ut melius nec Volsce queas in limine Libri)
Quo nunc ille situ iacet, integiturque sepultus:
I nunc, et solis laurum concede Poetis.
Insuper et tales Medici meruere cupressum.
Haec tecum expendens, fueris temerarius, atque
Humanae oblitus sortis; ne Fata tot inter
Improvisa, satis reverens habeare futuri.
Si vel tussicula leporis vexatus Arellum
Aut Dasium, fratres infausto sidere natos,
Sub tua tecta voces. Cosconi, fidis Arello?