# Poemata (3) 2.2.48-91

Jacob Balde, Poemata (3), MEDICINAE GLORIA per Satyras xxii. asserta., SATYRA II., lines 2.2.48-2.2.91. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.2.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.2.48

Quot tua barba pilos numeraverit, aut folia Eurus
Decutit arboribus, Brumam revehente Decembri.
Hic tamen in pretio est. facit experientia tutum.
Emeritum Eurybaten plureisque occidere pigrum
Praefero conanti virides inducere caestus.
Hunc delectat adhuc cruor, ut vibicibus instet.
Pervulgata locis Italûmque paroemia certa est.
Tonsores iuvenes Medicosque aetate senili
Florentinus amat. Quis non prudentior optet?
Nolo manus tremulas infra mihi ludere mentum,
Et dubio iugulum fruticantem radere cultro.
Esse tamen poterit sanissima potio, quamvis
Det tremebunda manus, certique oblita tenoris.
Prodigium est olim, si quem curaverit Idmon.
Hoc tamen acceptus: cito, quorum credita cura est,
Expedit, et poenam non tres extendit in annos.
Tam facile ac nullo vitam molimine solvit:
Quam facile asparagi viso, vix igne coquuntur.
Sicut quondam epulas inter conviva solebat,
Post quartum calicem, lepido sermone iocari,
Proximus a primo descendens Caesar Iulo.
Austriacus Thermis Carolinis Pansa relictis,
Se persanandum Saufello credidit Hasso.
Nunquid desipuit? sic certe. quippe bimestri
Vix spatio morbos duplicari sensit acerbos.
Viscera tabescunt pulmone scatentia putri,
Et crasso stertunt pavefactae sanguine venae.
In pulsu modicus vigor. ut de lumine laeso
Nil dicam, poscente quidem collyria, sed quae
Non lacerent tunicam. stellas Ophthalmicus acer
Languenteis guttis laesisse putatur ineptis.
Sic, dum oculi siccare cupit vel sistere fluxum,
Incustoditam pupillae perdidit uvam;
Secreto usus eo, quo Plotius et Crepereius
Assueti vitiis, quorum excusatio calva est.
Cur non aut citri succum, aut chelidonia sumpsit,
Plorantemque rosam? vireis Venus indidit illas.
Quidam Naturae permittunt omnia: quidam
Pene nihil, sic excessu peccatur utroque.
Sirius exemplum latrans dabit. aestuat amens
Febribus Ucalegon, et iam caput omne crematur.
Tantum non tabulata ruunt de vertice. bina
Tempora dissiliunt, nimio calefacta dolore.
Non affundit aquam tamen Alcimus. Alcimus inquit;

---

Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml.
