Latin · Dactylic hexameter
MEDICINAE GLORIA per Satyras xxii. asserta., SATYRA XX.
Jacob Balde, Poemata (3) 2.20
Unproofread scanNot analysed yet
Aspicis, ut teretem Gangetica bacca catenam
Non humili nodo stringens, per colla Tigelli
Defluat. iste Tigellius est, quem gratia Regum
Splendida gemmarum caro circumdedit hamo.
Mirus in unguentis. hic est, qui invenit amomi
Multiplices usus, ac mille remiscet odores.
Idcirco astragalis gradiens incedit. ut ut sit:
Non traho in exemplum commune recentia semper
Prodigia, augmento vani quandoque favoris
In maius cumulata. ideo balanatus apud me
Plus valeat. quam sulphur olens, et pelle soluta
Allia: et inferno qui proximus esse camino
Creditur, Hannovici fumum flammamque Tabaci?
Ille Machaonides notus mihi, cui breve nomen
Sed clarum dedit ac meritis aequavit honorem,
Aetherium Sidus, Mortique erepta Sagitta.
Audebat recto nebulis occurrere vultu.
Fistula quas longis tenuata canalibus efflat.
Iam quoties bibit, ac labris admota cicuta est,
Erupere cavo flamma et vapor. omnia visa
Ardere, ut barba Antilochi. duravit in aestu
Vestitus crassa fumantis nube Tabaci.
Utque ferox miles, quamquam ferrata globorum
Nox tenebras densat, pergit caligine septus:
Sic, ubi Bassarides proflarunt nubila cannae,
Stabat et hic Capaneus media in vertigine caeli
Ac cerebri? et duplices rimatus lumine Thebas
Torrentem fumi cataractasque ore vomebat.
Quem non aeripedes potuerunt vincere tauri,
Territus aspectu primo fugisset Iason.
Ipse autem in medio paeti vinique furore
Occinere: o flatum nardi fragrantis, et auram
Malobathri, Elysiis qualis procedit ab hortis?
Hic vir. hic est, tibi quem laudari saepius audis,
Paeticola in paucis herbae memorandus Amator,
Et Medicus! pestem ac psoram, et contagia leprae
Doctus et impulsu morbos superare trilices.
O ergo, posthac linguis animisque favete.
Vindicis armati cineres osoribus obstant.
Sit sacer, egregiae qui contradixerit Umbrae,
Virginiae calidum (tanti est assuescere!) germen
Poscebat moribundus adhuc, et caecus, et impos.
Iam nunc magna sui sub terras ivit imago.
Uda Tabacophili tumulo prosternite serta.
Non myrrham hi Manes aut signa cupressina curant.
Undantis tumbam foliis incingite paeti.