# Poemata (3) 2.21

Jacob Balde, Poemata (3), MEDICINAE GLORIA per Satyras xxii. asserta., SATYRA XXI.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.21

Ultimus aerumnae cumulus: quòd nemo queratur,
Nemo fleat Codrum nuda in tellure iacentem.
Pauperis interitus Cerdonis non movet ullum.
Acrius exstinctus passer te, Lesbia, torsit:
Et Violantillam Stellae defleta columba.
Fortius Aldinae Barclaius fata catellae
Luxit. Vertumno et tali stultescere quando
Dulce fuit. nullum ingenium iam criminis expers?
Ut monui tamen, haec mendicos orbita versat.
Flebilis illorum vita est, et ridicula est mors.
Divitis aurati redolens unguenta cadaver
Tollitur hexaphoro, magna ambitione ferentum.
Accedunt vultus, qualeis Priameïa Virgo.
Et gener, et coniux Diis ostendere dolentes.
Tunc manare genae: tunc palmis pectora caedi,
Evulsisque comis lacrymae, non pollice, tergi.
Tunc sontes etiam Superos, tunc odimus Umbras.
Odimus et Medicos. ubi Fracastorius haesit?
Cur tam sero pedes? per tam longinqua viarum
Bellerophontaeas cur non laxavit habenas?
Non poterat coquere ex gemmis regale minutal!
Marcidus in venis exsultat iaspide sanguis
Admoto: cordis minuunt electra tremorem.
Certius ac multo securius applicuisset
Temporibus calidis gallinae viscera nigrae.
Hae populi voces carum lugentis amicum,
Damnantisque moras. Quibus autem parceret atrox
Bellua multorum capitum, leve vulgus, et irae
Vilis mancipium? facilis censura sedentis
Effossa sub humo Galli cum pectine longo
Et cum verrucis civilia bella gerentis.
Quid gannis textor? tibi Fracastorius ergo
Mermannusque aliquis male consuluisse videntur?
Tritum, sed verum cecinit Sulmonis alumnus.
Non est in Medico semper, relevetur ut aeger:
Interdum plus arte valent mala. Denique si quem
Urna citat, tabulisque erasum est nomen, abire
Cogitur, attineat frustra Sennertus euntem.
Consumet plenas vacuans Myropola tabernas.
Anticyram totam purgando mittat in alvum.
Plenos helleboro nequidquam admoverit hortos.
Pontica nil prosunt ter victi germina Regis:
Non grave scammonium, non plumbi spuma recocti:
Stillaque coelestis, tua dos, Thaumantias Iri.

---

Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml.
