Latin · Dactylic hexameter
MEDICINAE GLORIA per Satyras xxii. asserta., SATYRA XXII., lines 2.22.45-2.22.88
Jacob Balde, Poemata (3) 2.22.45-88
Unproofread scanNot analysed yet
Saepius. ah! phialam ludens incuria frangit:
Quam tamen Architas nulla instauraverit arte.
Frusta solo dispersa iacent, non amplius apta
Usibus humanis. pheretro Pantilius effert.
Servari poterant, si prudens Fronto fuisset.
Ergo age, et aegrotum solerti indagine serva.
Cum manifesta notas supremae verbera luctae,
Ac tremulos artus frigus letale subire;
Hic te ostende virum: factusque repente Prometheus,
Ingere semineci vitales ingere flammas,
Unde unde, e caelo raptas, an ab arte magistra
Ingenioque tuo. non est, quod fulminis iram
Propterea metuas, nubemque secantia tela.
Hanc veniam dabit ipse Tonans, laudare paratus
Iapetioniden meliori e semine fabrum:
Qui vetet in terram terrestria membra relabi,
Perpetuo sacri renovans ea fomitis igne.
Quocirca sic, Corduba, habe, memorique reconde
Affatus animo. Medici fortuna latere
Candida et atra nequit. magno vulgantur hiatu
Omnia. Tu famae laetum tamen addere pondus
Funestumque potes. Nam si alti sanguinis heres.
Cum facilem cives, vigilantem noctibus aegri
Optarent, aurem dormis in utramque supinus:
Si tumido sermone ferox et crudus, inani
Paupere contempto, solis locupletibus instas:
Cum gemat exclusus canibusque relictus, hiulca
Lazarus exertis lingentibus ulcera linguis:
Si deses, populique nigro carbone notatus,
Suspectusque fera dudum cum morte pacisci.
Stragibus accumulas strages; crebroque recenteis
Manibus inferias mittis, Nautamque fatigas:
Phoebaea quamvis ducas ab origine longum
Et genus et titulos; iam vappa merebere dici.
Incipit Hippocrates contra te stare tigillo
Suspensus, veloque oculos obducere velle.
Cuius et e gypso mihi monstras effigiem albam,
Arguit indignum prostrans Avicenna nepotem:
Et, si te possit visus spectare, ruberet.
Sin promptum te semper opem poscentibus offers:
Si sanas, et non oneras Hecateide potu.
Tunc licet e caula venias oriundus; et arva
Prosciderit curvo genitor Baeotus aratro:
Iam nil ruris oles, stivaeque umbracula cessant.