Latin · Dactylic hexameter
MEDICINAE GLORIA per Satyras xxii. asserta., SATYRA III., lines 2.3.1-2.3.47
Jacob Balde, Poemata (3) 2.3.1-47
Unproofread scanNot analysed yet
Saturno regnante, dies fulsere sereni:
Erutaque ignotis ex montibus aurifodinae,
Massa coruscantis fuit atque optabilis aevi.
Aurea currebant flavo pede Lustra per Orbem.
Nusquam visa lues. tranquillae vivida laeto
Naturae facies recubans in gramine risit.
Poma fames, et lympha sitis: blanda otia, curae.
Pura dies ibat silvis praebentibus umbram.
Nox amor: et vacui terroris imagine saltus.
Sidera suadebant placidos labentia somnos.
Nescitum, qualis foret aut quae bellua, morbus.
Nullus erat Medicus, nullus medicaminis usus.
Haec obfuscatis Argentea solibus Aetas
Protulit in Mundum; sed iam migrare parata,
Obtuso medii fulgore utcumque metalli.
Ebrius ambrosia nonnunquam Iuppiter, ictum
Mane querebatur nebula caput, ac bene laesum
Caelesti succo; ridente sorore marita.
Nil ultra tamen ausa iocum est: lepidique dolores
Sponte remittebant, quoties invisere venit
Volcani Liparen et fallere tempus eundo.
Ut lustrare solent armamentaria Reges:
Cùm nimiis epulis cibus exsurdavit orexin.
Haut aliter Saturnius ad fabrilia tendens
Montibus in Siculis opera; et defixus in arte,
Fulmina gaudebat tot iam spectare polita
Ac librare manu, collaudabatque Cyclopas.
Sed postquam invaluit potandi dira libido,
Largius in grandem phialam Phryge fundere iusso
Immortale merum: plenum Cephalea Tonantem
Fortior illisit. furere ergo, et nigra ciere
Nubila, Iunonemque suam fugere atque fugare,
Mox et adulteriis, quae cornibus, imbribus, alis
Texerat, indulgere: et se fratremque, virumque,
Cognatumque torum, totumque impendere fulmen.
Huc sitis et nimii deduxit nectaris haustus.
Cum Iove mutatis homines quoque moribus, usi
Exemplo Auctoris magni subeuntis; et ipsi
Paullatim vitiis novitate trahentibus unum
Post alium, ac dulci cor titillantibus esca,
Permisere rapi, rapuit quo prima cupido;
Nondum insana quidem, sed ferri prona deorsum.
Irruere Autumnis, alienas carpere messes:
Maiores facere alveolos: plus sugere lactis,
Plus haurire favi, bilemque augere natantem.
Inde Intemperies aliqua et mutatio venae,
Et iam dimidii sublapsa crepuscula morbi.