Latin · Dactylic hexameter
MEDICINAE GLORIA per Satyras xxii. asserta., SATYRA IV.
Jacob Balde, Poemata (3) 2.4
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt, qui Neptunum Neptuninenque Lyaeo
Anteferunt, toti Tritones atque Lycurgi.
Qualis Fonteius pater extitit Hydrophilorum,
Et quidam salsis non illaudatus Ulubris.
In cratere meo Thetis est permixta Lyaeo.
Bucchanane, Stygem poteras evadere, si sic
Omnia dixisses Scotorum trossule. malo,
Malo nives castas ac sobria carmina, quam quae
Dictavit Leonora tibi, pellexque Neaera,
Pasquillusque tuus: qui foedos inter amores
Ebria nocturnis commiscuit orgia Sacris.
Ista suo semper Fonteius occinere aegro.
Fixum est atque ratum. morbo quocunque labores,
Ad fontis mittêre cadum: factusque liquentis
Potor aquae, suges vitreae libamina mammae:
Quam tibi praebebit virides resoluta capillos
Nais, et invitum bis cocta proluet unda.
Hem! valeo. recte est. sed non bene concoquo coenas.
Tum nil alter ad haec, nisi rursus aquam. trepidanti
Sistitur Unidio simplex Acheloius humor,
Heic renova ludos: heic Bacchanalia vive.
Flebiblis aspectus, medicinaque digna Batavo
Remige, qui meruit submergi gurgite nigro.
Ut quid enim venter pavefactus frigore, membri
Alterius peccata luit? quo iure Laconum?
Si caput indomitum est, podagraeque recalcitrat aestus:
In caput inque pedes flagra opportuna parentur.
Quidquid delirat gula, plectuntur stomachi. nil
Est ignobilius, nihil est proiectius illis.
Sic Nomentanus Nomentanique Sodalis
Dindymus aurificis, pictorque Vacerra queruntur.
Ex me si quaeras, dicam, quod sentio. Vinum
Dilutum modice, ut semper mediocria prosunt,
Culparit nemo. moderator Aquarius urnâ
Infringat nimium cataphracti robur Iacchi.
Ne conceptus, ut est fallax luctator, et intra
Viscera terribilis, caput arietet, atque labanteis
Inclinet plantas: aut ignibus augeat igneis.
Plura rogas? non omne merum, nisi cornua sumat,
Censeo miscendum ventres cruciantibus undis.
Omnis adulterii speciem fugiamus et umbram.
Anseribusne parem quaerit facere Hydrochoos te?
Nec vero in totum crenen, sed pocula damno
Algoris rapidi: quoties, mandante Pecetto,
Perpetuus purusque latex offertur. Anhelat
Aeger, ut ante oculos surgit praeruptus aquae mons!
Tunc vertigo rotat: tunc circumvolvitur aer
Balthicus, et Finni reduces instare timentur.
Triste est supplicium Germano audire: carebis.
Si neque suspendit patrem, matremve cecidit.
Germanus sitiens et ferrum poscit et ignem.
Nessaeique furit tanquam in thorace veneni.
Quot gradibus distant posca horrida, et Arferia et Styx
Visceraque ac renes lacerans aqua zelotypiae?
Hydrophobus Teuto morbum hunc ex ubere suxit.
Ad lymphae nomen pallet, sudat, tremit, alget.
Est metus iste cadens in ahenea pectora firmi
Constantisque viri. Quis iam succenserat Aulo.
Aut positum in tali crudelis damnet agone;
Si inclamet Superos, fugiens Medicumque, sitimque
Et Lauretanae Reus Aedi devoveat se!
Aut ubi vitiferis favet indulgentia Divûm
Collibus, ac sicci madefiunt vota coloni.