# Poemata (3) 2.5

Jacob Balde, Poemata (3), MEDICINAE GLORIA per Satyras xxii. asserta., SATYRA V.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.5

Ad vestras, Medici, supplex prosternitur Aras
Humanum genus, et se delirare fatetur.
Vosque per indignos casus ac Fata precatur,
Perque patrem imberbem barbatae prolis et anguis
Insanos quocunque modo compescite fluctus.
Non petimus nobis in tergum iacta redire
Secula, et elapsos reddi, quos egimus, annos.
Sed neque rugosas pelles, ut callida serpens,
Exuere ad verni nitidos Hyperionis ortus.
Aesones, Aesonidesque velint candentibus atri
Ex cygnis fieri, mutato vellere corvi
Rursus et in iuvenem pulsa transire senecta.
Quod Melea tamen poterat spondere marito,
Ac socero praestare suo. Sed filia solis
Hoc habeat iuris sola; atque ut opinor, habebit.
Oramus, Domini vitae; (tolerabile votum est)
Ne dulceis animas, et vix dum in corpora fusas,
Ante aliquot gustus Lustrorum, usumque virilem,
Per fas atque nefas caveâ exturbare velitis.
Induerat primum praetextam Sosibianus,
Baeticus exuerat. vel sic extinctus uterque
Mittitur in saccum pullo coopertus amictu.
Ah! quantum distant velamina prima secundis!
Non poteras Agrippa patri retinere gemellos?
Saltem unum? sed te melior potuisset Ofellus:
Ni tunc Rhenensi percussum tempora thyrso
Indorum domitor tardasset maximus Evan.
Ebrius in villa somnum proflabat inertem.
Ne stupor iste novus large potantis Ofelli.
Dicere cum Flacco poterat: sicut meus est mos.
Arripiebat enim, quemcunque occasio calvo
Praebuerat crinita scyphum. nec pauca cadebant
Illi inter calices cretatae in sede popinae,
Ambubaiarum medium cingente corona
Heic epulabatur, cantabat. sobrius autem
Unice erat dignus quaeri: morboque caduco
Oppositus, multos iam tumbam et funus olenteis
Fortiter occurrens ipsis revocabat ab Umbris.
Haut similis tibi, Cicerri, quem stramen opertas
Ante fores positum, fragmentaque sandapilarum
Ob tristes casus non uno nomine damnant:
Plurimaque accusat stridens apud Aeacon Umbra.
Sis licet Hydropotes, evitatisque tabernis
Calcato nunquam violaveris ora racemo:
Praeterea intendas nervos, adituque frequenti
Affectuque patris languentia corpora lustres:
Non tamen aspirat Fortuna noverca labori.
Ut frustra invitis conamur plurima Divis:
Ut raro in terris donorum sparsio tectae
Virtuti commensa datur! sceleratus et excors
Saepe fugat morbos pollentius, et balathrones
Tanto splendidius populi celebrantur in ore.
Vir bonus ac prudens inglorius exigit aevum.
Et propter fastos cumulatis mortibus atros
Explodenda crepat fugienti fabula vulgo.

---

Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml.
