# Poemata (3) 2.7.45-89

Jacob Balde, Poemata (3), MEDICINAE GLORIA per Satyras xxii. asserta., SATYRA VII., lines 2.7.45-2.7.89. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.7.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.7.45

Nam tibi nascenti Saturnus tussiit algens.
Si tamen illustri parasitum lance bearis:
Te Iovis ac Phoebi radios, genialiaque astra,
Clementemque scias habiturum protinus ortum.
Numne aliter miles, cui sunt venalia vita,
Fama, pudor, capulus; mercedem sanguinis ambit?
Caelius, aspirat si quando faventior aura,
Ostia delatus ventis ad divitis aegri,
Laxat avaritiae plenissima vela per Hermum.
Quos fecit sanos, ita mox deglubit; ut optent
In veteres morbos, intacta pelle, redire.
Seius ab Hungaricis habitum se mitius inquit
Febribus, Hungarico quam captatore. papaver
Et lac in somnum tanti commixta steterunt.
Quod referam, risumne magis mereatur, an iram,
An fletum? certe madido res digna cachinno est.
Urinam Trebius gratis non inspicit ullam.
Hinc bonus, inquit, odor lucri quoque provenit. eis,
Magne nepos renova desuetum Vespasiani
Foenus, vesicis sub vectigalia missis.
Hic tamen accedit. Bassum piget ire sub antrum
Pauperis, et tuguri congestum stramine tectum,
Curreret ad Pario subnixa palatia saxo,
Auratasque fores. cedò, si tenuis tibi res sit,
Num venit Archigenes primo clamore vocatus?
Non tanti ducit pertusam visere laenam:
Ni prius ostenso cunctantem munere palpes.
Si non et ceram suffixerit auribus, ut ne
Exposcentis opem clamores audiat Iri.
Vitabit casulas humileis limenque salignum:
Intra quod residens Mopsus porrigine faetet
Porcorum, atque sua. tamen a putoribus illud
Prae thuris lachryma monstrata pecunia purget.
Haec crocus, haec thus est; haec omnia cinnama vincit.
Nasum habet in loculis: suffitum sentit ab auro.
Cur adeat Proculum? Proculus pauperrimus ipso
Igne caret. cui lata pedum domus est spatium sex:
Nulla ales, nisi verna, sedens in parte camini
Ducentis vitium serpente ciconia pasta:
Quae Medicum rostro supra crepitante salutet,
Venturum ad Graecas, cuculo numerante, Calendas.
Maiores sperat coenas ab edentibus aptum,
Quam pultes: ubi nigra Ceres et mucida caepis
Additur; ac vetuli vervecis dimidium crus
Ponitur in mensa, cuius pes tertius impar.

---

Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml.
