Latin · Dactylic hexameter
MEDICINAE GLORIA per Satyras xxii. asserta., SATYRA IX., lines 2.9.48-2.9.92
Jacob Balde, Poemata (3) 2.9.48-92
Unproofread scanNot analysed yet
Intra Nymphaeum si iam placet, aut hypocaustum
Laetitiae Bacchoque sacrum: contraria cernes.
Cuncta nitent, ibi dispositum numerare licebit
Vasorum omne genus: bascaudas, cymbia, mergos,
Ampullas, et quae pretio certantia vincunt
Heliadum fulvas carchesia myrrhea crustas,
Qualiaque Adriacis pellucida fingit arenis
Tibicen opifex, miris distincta figuris.
Pocula sunt capri, pardus, lyra, vultur et Argo.
Non tot ab humenti dependent phasmata coelo,
Cum rarescentes demittunt vellera nubes.
Stant serie pulcra longum referentia versum,
Grandia cum parvis angustique altera colli;
Ordine quaeque suo, veluti symphonia discors.
Forsitan et Beli patera, et scyphus Herculis adsint.
Res memoranda novis, Bibulo sed Consule, Fastis,
Frontonis madidi crystallina Bibliotheca.
Omnia respondent, casu, studione vel arte?
Nam Liber liber est, praeloque expressus uterque;
Amborum facundia par, nec gratia dispar.
Ambo fluunt, funduntque ad mustum dulcia verba.
Sedulus Auctorum sensa exhaurire profunda,
Ingenium exacuet, fiet toto ore disertus:
Adque tuum stomachum quidvis, Epicure loquetur.
Dicat Aristogenes: utinam exemplaria prostent.
Prostant: inque manus sumuntur tanta legentum.
Quanti non fuerant duo Caesaris Anticatones.
Hinc exantlato capita ardent icta labore.
Intolerabilius, quam si, vel amystide ducta
Octo metretas Avicennae ex fonte bibissent.
Affixi tamen et foliis saliaribus haerent
Volvendis, minio pictis ac pumice rasis.
Antiquum studium pellendis utile curis.
Ingenium quo non stimulat violentius ullum.
Nec fortasse tuae chartae, Galene lacessant.
Ridiculae Glandes, et Corda dolosa Nolaeque
Consertae, iactu pugnam miscentur in unam.
Seria res, atque haut paullo maiore tumultu
Urgetur, quam cum sananda est pauperis Anci
Phyllis, et extremo Fescennia condita pago.
Ut versant oculos! ut frontem in nubila ducunt!
Ut crebros inter variant poppysmata nictus!
Dum Regem sibi quisque rapit, gaudere pavores;
Et vibrare fluens circum praecordia sanguis.
Iam sperat, iam vota cadunt; iam iam tenet hircum.