Latin · Dactylic hexameter
SATIRA CONTRA ABUSUM TABACI, AD AEMILIANUM ALOYSIUM GUEVARRAM., XI.
Jacob Balde, Poemata (3) 3.12
Unproofread scanNot analysed yet
Prima rudimenta atque infaustae exordia pugnae
Compensant alii ciniflones, ac Labeones;
Quos penes est paetum lacerandi aequaeva potestas.
Nam servatur honos. ex diri germinis usu
Discretos certa servant aetate triumphos.
Praefertur senior. Summates corpus obumbrant
Totum fumando. iures undantis aeni
Spumis nubivagam subtexere Colchida coelum.
Haut secus, ac Nycteus, Aethon, Orphnaeus, Alastor,
Noctis equi, tenebras elatis naribus efflant.
Maenadas et Satyros credas concurrere thyrsis.
Dum vero potant, aliquid plorabile secum
Nequitia frangunt: odiosum qualibus uxor
Lamentis effert in funere laeta maritum.
Ploratus retuli. Sed quae triscurria! Quando
Horas comburunt, nemo est securus honoris:
Denigrata cohors absentum nomina, mores,
Et famam quamvis candentem denigrat una.
Hanc apud incudem facile est carbone notari.
Lingua fit ex molli membro tonsoria forfex:
Et capita alta secat, plebeiaque segmina miscet.
Perdis Nise tuum, scurra tondente, capillum,
Nec iam Scylla rea est, perdis fortissime consul
Cincinnate comam, Samson spoliatur, et horum
Ad serrata cadunt septem ludibria flocci,
Nulli barbato fumosa novacula parcit.