Latin · Dactylic hexameter
SATIRA CONTRA ABUSUM TABACI, AD AEMILIANUM ALOYSIUM GUEVARRAM., XVII.
Jacob Balde, Poemata (3) 3.18
Unproofread scanNot analysed yet
Est, ubi concilium cogunt, habitoque senatu
Quaeritur; optati quae spes affulgeat anni,
Quanto proventu. vultus mutantur in horas,
Sollicitudo subit, cumulantque pericula curae
Constanti metuenda viro. Si falleret annus,
Occiderent omnes. Quoties est impetus illis
Per mare, per terras Brasilorum invadere fines
Impetus est, totam pinu lustrare vagando
Virginiam. manet hoc a virgine nomen Elisa,
Regina Anglorum, tribuit Dracus eius honori.
Illi ergo eximii debet tuceta Tabaci,
Quisquis harundineo feliciter utitur haustu.
Quod si defraudet votum Fortuna caducum
Naufraga, vi venti, piratarumque rapinâ:
Quam primum hic rumor laesas manarit ad aures,
Continuo facies videas tabescere luctu
Obductas: ac si sata laeta boumque labores,
Spemque omnem campi stravisset grandine Caurus:
Vanaque subductis frigeret vinea botris.
Quis tanto gemitu testatur fata sepultae
Coniugis? aut plorat natos cum matre peremptos?