Latin · Dactylic hexameter
SATIRA CONTRA ABUSUM TABACI, AD AEMILIANUM ALOYSIUM GUEVARRAM., XIX.
Jacob Balde, Poemata (3) 3.20
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce alium in scirpo nodum, nova quaestio cunctos
Exagitat, litemque movet: qui parta tuemur
A sicco putrique situ? Viterbius inquit
Consulite in medium, et rebus succurrite fessis.
Mille artes et mille modos excogitat Hilson,
Continuusque eius Rusper; ne tam pretiosum
Exarescat olus. Rondela supervenit, et sic:
Iure Venafrani valdeque recentis olivi,
Suadeo, perfusum custodiat urna Tabacum.
(Utile Salparum non sit quoque coctilium ius!)
Cumque Damascenis iubeam te pinguia prunis
Defruta, et exceptas aprili mense pruinas
Incoquere: et curva verbenas falce recisas.
(Iuverit et vetulae plumas cornicis, et ursi
Lambentis brumam, natumque Anthedone gramen
Adicere Euboica. quin et prosecta luporum.)
Hic interfatus Prescas: quae, Marce, requiris,
Sunt operosa nimis, nostro distantia caelo.
Vix Medea garum nova tam mirabile nobis
Conficiat. tantum musto madefiat Ibero.
Sufficit iste liquor conservaturus abunde.
Sed durabilius, si non perflaverit Eurus,
Dertrimunda monet. quare penus ima recondat.
Immo canis potius foveatur in utre marini,
Subicit Ernestus, rabidae spes altera sectae:
(Cur non Nereidum gremio, pistricis in alvo?)
Quis tali studio, curis aequalibus unquam
Providus expendit casus ac munia belli?
Hac libra incertos reditus, certum aes alienum,
Hac sibi praefixam fatalem examinet horam
Fusculus! an proles, et consors hispida lecti
Possit ali, feretroque suum numerare trientem!