# Poemata (3) 3.21

Jacob Balde, Poemata (3), SATIRA CONTRA ABUSUM TABACI, AD AEMILIANUM ALOYSIUM GUEVARRAM., XX.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/3.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/3.21

Non habet, unde casam tenuem, parvumque nepotem
Sustentet vagus Alcidamas: habet, unde venenum
Hannoviae fruticantis emat. lustra intima quaeque
Conducti tuguri, nihil invenies apud illum
Urceolos praeter paucos, et cochlear unum,
Ac patinas iam semesas: mensamque rotundam,
Sed fractam; et sordes tabenti ex farre relictas.
Ipsemet in culpa est totum qui prodigus assem
In fumum et ventos, tamquam dispendia, iecit.
Nunc eget: et quamquam fisso thorace superbit,
Rimosae bracae transparent mille fenestris.
Erigitur petasus plumis instructus: at idem
Pertusus. stellatum ensem, sed acumine et omni
Castratum ferri virtute, acieque secante,
Manteli pendere dedit: quia balthea desunt.
Lazarus hic Cento tamen (o vecordia) visum
Tale aliquod frustum caulis, multo aere licetur.
Quo simul incaluit, fertur Phaethontis habenis
Indomiti. nam quo Pyrois, Eous, et Aethon
Abripiunt, quartusque Phlegon; sine lege modoque
Temperieque ruens, frangit tabulata domoque
Uxorem fugat et subolem, miserosque Penates.
Sed non pauperies armata perinde fugatur.

---

Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml.
