Latin
SATIRA CONTRA ABUSUM TABACI, AD AEMILIANUM ALOYSIUM GUEVARRAM., XXI.
Jacob Balde, Poemata (3) 3.22
Unproofread scanNot analysed yet
Post Fabii Glarsi mortem, quamquam ille beatus
Creditur ac dives; si fenebris auctio fiat,
Et bona venalem Praetor citet ire sub hastam:
Quale decus, si nil superest ingentia praeter
Debita! nam ferale quidem genus omne Tabaci
Et sicci et madidi facti infectique relinquet;
Fictilium quoque non contemnendum numerum, et pro
Pluribus argillam. sed cetera gaza toparchae
Vix octo argenteis stabit, vel quattuor aureis.
Pars erit heredis miseri pinguissima, felis
Pone focum recubans, et inerti marcida somno.
Tum scyphus in ventrem crescens, atque anulus unus
Iam levior gemma excussa. fuit illa smaragdus
Debilis, et propius subtracto lusca nitore.
Culter item longus cenae carptoribus aptus
Pugioque, et gladius brevior venaticus et dens
Ballaenae, pelvisque, et cancri crusta marini.