Latin · Dactylic hexameter
SATIRA CONTRA ABUSUM TABACI, AD AEMILIANUM ALOYSIUM GUEVARRAM., XXIII., lines 3.24.1-3.24.46
Jacob Balde, Poemata (3) 3.24.1-46
Unproofread scanNot analysed yet
Quod stupeas, nullo teneri discrimine sexus
Sumitur haec crambe. sumit Chrestilla Trebati:
Sumit Barsennae Laurentia, sumit Asella.
Sumunt Fabullae soror utraque, et utraque neptis
Mergissae. sumit Catharinae filia Calpae:
Sumunt Teuseriae nurus, et Crescentia textrix,
Claraque, et Agneti Blonchae vicina Marisca:
Quaeque forum semper raphanis Cessennia replet:
Et Mycale lotrix, et Petronella. Fuit, cum
Boiugenam audivi de coniuge multa querentem.
Multa quidem, sed et haec, undanti non sine risu,
Ac limis oculis: Inopem mea Berta facit me.
Scitanti caussam; non est satiabilis, inquit.
Vini, an temeti sitiens? quin immo Tabaci.
Tantum emit, atque intra non totum prodigit annum:
Quantum sufficeret sex remigibus Gravelingae.
Grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum:
A vino mulier ieiuna, sed ebria fumo.
Non satis est, imberbe genus longeque comatum.
Spiritibus tremulis oculorum et anilibus hirquis
Oppositum speculum, foedo et livore notare!
Hoc deerat, fumo nos inficeretis ut atro!
Inque fugam cunctos empto foetore daretis!
Balsama culparem minus, aut de messe Sabaea
Collectas segetes. vobis desudet amomum
Assyrium, et tereti stillantia cinnama libro.
Quis furor est etiam pretio duplicare mephitim!
Nulla fere novitas, qua non et femina sese
Induat. en, illud Varium ac mutabile, Dido.
Didones multas uno Cyllenius ore
Protulit, et Phrygio dedit evitare tyranno.
Cum iecur irrumpens stimulavit dira cupido;
Dulcibus assuetae sucis ac mitibus uvis,
Audent mellitis dapibus praeponere amarum,
Nescio quid redolens, ac formidabile germen.
Spondeo, promitto, promissaque sancio voto:
Imperet hoc, quisquis Galenum condidit ore:
Damnabunt Medicos. ad visa absinthia flebunt.
Quam mulier servare fidem, praestare pudorem
Possit, ab innato sensu genioque recedens!
Naturae iura imploro. gravidae Gargantae
Non tam ventre suus, quam furno includitur infans.
Mirabor, si non aliquando prodeat albis
Decolor Europae cunis, et degener: atro
Aethiopi potius similis, Mauroque futurus:
Scribendus fratres inter dubitabilis heres.