Latin · Dactylic hexameter
SATIRA CONTRA ABUSUM TABACI, AD AEMILIANUM ALOYSIUM GUEVARRAM., XXVII.
Jacob Balde, Poemata (3) 3.28
Unproofread scanNot analysed yet
Cedite lucifugae, totisque absistite castris.
In pestem solam pestis valet ista fugandam.
Sunt consanguineae. fratrum si gratia rara est:
Quod vere cecinit Paeligni gloria ruris;
Optandum est, ut sit quoque gratia rara sororum.
Pelli autem scimus, cupimusque aconita venena,
Ut sanat contra se pugnans scorpius ictum.
Ocius o procul hinc, sed non sine lite, diuque
Rixantes, simul o dirae migrate sorores.
Vos ad Avernales exspectat tertia portas:
Nuda pedes, exserta sinus, armata cupressu,
Vivaces diffusa comas surgentibus hydris.