# Poemata (3) 3.32

Jacob Balde, Poemata (3), SATIRA CONTRA ABUSUM TABACI, AD AEMILIANUM ALOYSIUM GUEVARRAM., XXXI.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/3.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/3.32

Haec ad Danubium: refici quo tempore pontem
Vidimus, insano bellorum turbine fractum,
Arce Nova. vastis cohibens ubi molibus Istrum
Ante Palatini clivo subnixa Philippi
Moenia, confuso stringentem gurgite ripas;
Nereus Anglipolim transmittit, et inde Viennam;
Cornibus augendum, maioremque usque futurum:
Donec in Euxino perdat sua nomina ponto.
Nos quoque nostra brevi modica perdemus in urna.
Amnis more fluens undatim vita recedit;
Vorticibusque suis rapitur declivior aetas,
Post varios flexus tumulum subitura profundum.
Festini liquidis decurrunt passibus anni
Flumineo motu, neque enim consistere possunt.
Quantum praeteriit dum scribimus, atque movemus
Invidiam sicco ventum potantibus ore!
Quod loquor, hoc inde est, nullo revocabile gyro.
Nescit lapsa semel cum fluctibus hora reverti.
Nonne tibi faciem veniens ostenderat unda?
Quae tamen instabilis mox tergum mobile praebet.
Sic intra positas homini data tempora metas,
Tamquam claustra meant: urgente crepidine certos
Menses atque dies. Sensim dilabimur omnes
In mare sicut aquae. Musae, Charitesque venustae,
Insontesque Ioci; Satyri, Saturaeque valete.

---

Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml.
