Latin · Dactylic hexameter
SATIRA CONTRA ABUSUM TABACI, AD AEMILIANUM ALOYSIUM GUEVARRAM., VII.
Jacob Balde, Poemata (3) 3.8
Unproofread scanNot analysed yet
Plaustra videre licet dorso portantia cretam
De meliore nota, quam terra Britannica gignit.
Ex hac ingentem Siphonum fingere norunt
Materia numerum. fora plena canalibus albis,
Utque Duces belli tormenta curulia longo
Ordine disponunt, primam factura ruinam:
Multiplices calami tabula statuuntur in una:
Quo lubeat fumum facere, et iaculare pyropos.
Sed nonne et plures figuli haec quoque castra sequentur!
Haud operae pretio spernendae. Qualibus autem
Fistula, quam mitis datur insignita figuris!
Haec Othomanigenum faciem gerit, absque tiara:
Persarum haec cidarim. mystax dependet ab ore
Hirsuto, et Xerxem vesanum larva minatur.
Assimulant aliae variarum monstra ferarum:
Quotquot in Aegypto venerata est tinnula Memphis.
Nusquam non prostant. Quot habent iam nomina cannae!
Navis, piscis, equi: vel si quod nobile pignus
Mopso Nisa dedit, quid non furor audet amantum!
Haec canna est Phyllis; canna haec Amaryllis Iolci,
Ista Paris, vel Demophoon, vel mascula Sappho.
Da mihi Bucephalum; da, Condyle, Bucentaurum,
Me capito pascat: me mugil inebriet. haustu
Indigeo maiore, et se geminante lucerna.
Tempora lentus enim squalentia macerat humor.
Ballista vegrandi opus est, ut eatur in hostem.
Iam iam longa tubis succedent cornua parvis.
Ut purgaturus medicato viscera suco
Ex latebris avido cervus trahit ore cerastas:
Sic e cervino cornu, cognominis huius
Hirtius, oblongo ducit Siphone Tabacum.
Cervus inardescens fontes inquirit aquarum.
Hirtius in trullas spumis Cerealibus albas
Pallentesque ruit collo tenus. hausit et ipse
Toxica, quae celeri sint discutienda lagona.
Fiunt ista palam, tandem sumetur et alcis
Ungula: quaeque onagro forte excidit atque bisonti.
Ne sua Romanus tantummodo pocula luxus
Iactet, et ex auro stantem cum remige classem,
Longo abaco: liceat modo vivere, murrhina fiet
Fistula, et electri crustis circumlita fulvis:
Fumabunt costae Heliadum: fumavit et harum
Frater in Eridano, currus auriga paterni:
Quem si non tenuit, magnis tamen excidit ausis.