# Poemata (3) 4.0.1

Jacob Balde, Poemata (3), ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PINGUIUM ADVERSUS AGATHYRSUM Sive Exsultantem. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.0.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.0.1

REVERENDISSIMO, ATQUE ILLUSTRISSIMO Domino, FERDINANDO a FURSTENBERG S. D. N. ALEXANDRI VII. Cubiculario intimo, Canonico Hildesiensi, et Paderbornensi. Simul atque Româ missae ex Vaticano, literae tuae, Ferdinande, fulserunt oculis meis: ex quibus intellexeram, Antagathyrsum a me peti: benevolis adhortationibus continuo adieci animum; imitatus Deorum fabrum, qui apud Principem Poetarum, Aeneae in Turnum ituro, fabricare clypeum rogatus, voto Coniugis statim assenserat, relictis non parvi momenti operibus: habebat enim sub incude conficienda Iovi fulmina, pleraque rudia et impolita: deerant. Tres ignis torti radii, tres nubis aquosae: Deerant et rutili tres ignis, et alitis Austri: Fulgores quoque terrifici, sonitusque, metusque.

---

Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml.
