Latin
4.0.3.1 to 4.0.3.3
Jacob Balde, Poemata (3) 4.0.3.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Ego quoque pariter, amicis precibus inductus, etsi multa alia, diversi prorsus generis, meditamenta forcipe versarem: sepositis tamen omnibus, quae sub manibus erant; in id unum incubui, ut conficerem arma, quibus truculenta Macies, et iam pene ubique nostratibus bellis victrix, oppugnaretur. Habes, Illustrissime Domine, petitam scriptionem confectam: nescio, an non etiam, sive festinandi voluptate, sive tui Nominis afflante Genio, celerius maturatam. Cum autem cetera nostra, qualiacumque, non asperneris; favebis huic Poemati idcirco impensius; quòd et tui caussa susceperim: et in te omnia pinguia sint, praeter ingenium. gracilem Minervam colis: pinguem fortunam non aversaris. De rore coeli, et de Pinguedine Terrae est Benedictio tua. Ornamentis Naturae, donis Gratiae copiosius affluis, quam ut maciem verearis. Ipse habitus corporis ac modus, qualem Landishuti suspexi; (quum Monachio divertens, visendi mei cupidine, antequam Romam proficiscerere, ignoto atque immerenti familiaris fieri dignareris;) ab Italicis Solibus utique non imminutus, sicut dignitatem Prosapiae Furstenbergicae spirat; ita et Argumenti mei propositum opulentissime confirmat. Naturae bonitas, utrumque nostrûm molesto abdomini subduxit: sed a tenuitate et squallore macilentorum, imprimis te segregavit. neque Agathyrso multum debes, neque Thyrso: inter extrema medius; in medio beatus. Ipse quidem, iuxta mecum, corporum amplitudinem, mensuramque, tanti non facis; est tamen Pacati sententia non inficianda, coram Theodosio Imper. perorantis; et quodammodo Antagathyrso nostro proludentis. in hunc sensum loquebatur vir disertissimus: Non frustra plane opinione Sapientium, qui arcanis coelestibus nobiles curas intulerunt; augustissima quaeque species plurimum creditur trahere de coelo. Sive enim divinus ille animus, venturus in corpus, dignum prius metatur hospitium, sive, cum venerit, fingit habitaculum pro lubitu suo sive aliud ex altero crescit; et cum se paria iunxerunt, utraque maiora sunt. Nisi fallor, Gallicus iste orator, Macrorum et Umbrarum encomia non descripsit: tua tetigit. Sed, ut scio, nihil horum aestimas. omnia in animum confers. Corporis cura minima. Ac si te pigeat altissimi sanguinis a Maioribus hausti; avitum genus, gentilitia decora, familiae splendorem, bona Fortunae, maioribus animi bonis obscuras, obscurando illustras, illustrando provocas. Quod Illustrissimus Patruus tuus, Theodorus Furstenbergius, Episcopus Paderbornensis, Mitrae suae fastigium virtutibus aequavit; quod Urbem Paderbornam perduellium furori et armis eripuit; Quod Societati nostrae Collegium amplissimum, singulari munificentia fundavit; quod religionem collapsam vigilantissimus Pontifex erexit: Quod ceteri Maiores tui, sago vel toga Conspicui victricia circumferentes arma, trophaeis insigniverint campos; comitate ornaverint aulas; pietate sacraverint templa: Haec, inquam, vix ad te pertinere putas, tamquam aliena.