# Poemata (3) 4.0.3.10-12

Jacob Balde, Poemata (3), 4.0.3.10 to 4.0.3.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.0.3.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.0.3.10

et inscribi cupiebant. Eodem tempore, quia Pinguium faeculenta Factio suspirabat; iam tum plures, diversis in provinciis, sicut certis testibus accepimus, Antagathyrsum meditari dicebantur. Reperta sunt contraeuntium Exordia, fragmenta, Apologiarum licia, strophae, variaque tentamenta, ad oppugnandum excogitata Quod vidimus, irrito conatu, nullo eventu, desperato successu. Ad me, quod monstri simile visum est, ventum erat tandem. Subornabar, ut afflictam partem miserari vellem, admotis stimulis, propositis praemiis. Calamum sive plectrum Poetarum, esse Pelidae Achillis hastam, quae vulnera figat, fixa rursus sanet. In his erant praecipui Viri, cùm sacris Familiis mancipati, tum proceres Mundo militantes, non modicarum opum. Etiam nolens, pinguibus placentis ungebar. Me hercule, prope abfuit, ut condicerem. Iamque inquirendis argumentis, intendebam animum: cum alia super alia agminatim irruendo, propositum primo distulere: mox etiam dispulere. Potissimum distrinxerant animum meum incertitudo Sanitatis duraturae; et praesagium R. P. Iacobi Kelleri, ille quippe supra nominatus magni nominis vir ac vates erat. Tunc si mecum: si vates fuit! Si vera edixit! si nullae experientiae aberrant! at saepe humana praesagia fallunt: at saepe deludimur. Saepe tamen et non deludimur. Finge te adhuc iuvenem in extremam maciem fluxurum. adversus temetipsum scripseris, deridiculo habendus. insurgere in se, non nisi insani solent. furit, qui violenta manu in proprium iugulum abutitur. Ergo Antagathyrsi navis in portu haesit, nunc salva res est. emittitur illa modo in altum, tanto instructior, remis velisque propulsa. Metus nimiae Gracilitatis obventurae, si quam Fata serent, aetati in annum quinquagesimum sextum vergenti imputabitur, quo aevo, tam, puto, non fuerit indecorum Vati macescere, quam canescere. Sin venter excreverit; praevisae parti dicar accessisse; quanquam huius inutilis massae nullus timor. Paupertatem et divitias ne dederis mihi, orabat Sapientissimus hominum. ego nec copiam carnis, nec inopiam desidero; certus, cuiusque felicitatem in medio sitam esse. Quid igitur immane extremum propugnas? inquies. vasta corporum latifundia commendas: cur non et Tityum (Terrae omniparentis alumnum) per novem iugera porrectum? Ex Dedicatione intellexeris caussas. plures addere non vacat. Accipe potius Scriptionis indolem, et modum. Armata est, instructaque ut acies, in hostem itura Quod Cicero monet, Oratori disponenda esse rationum momenta militariter, praeliari figura. in praelio autem ignavi strenuis, audaces timidis, fortibus debiles mixti pugnant. Vix alio robore, aliaque fortuna constare solent exercitus. Timidi saltem numerum faciunt. Pavitantium effusa multitudo. quandoque et fortium paucitatem tremere facit.

---

Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml.
