Latin
4.0.3.13 to 4.0.3.17
Jacob Balde, Poemata (3) 4.0.3.13-17
Unproofread scanNot analysed yet
omnia in bello iuvant. et calones feriunt permisti heroibus. quin et ferire adiguntur, Et femineus Paris stravit Achillem. Hannibal, ante Carthaginis moenia, vilibus lixis in fronte pugnae constitutis, hebetasse fertur Scipionis gladios, fatigarunt ignavissimi trunci fortissimos Romulidas. caesi caedentibus fuere fastidio simul et labori. In hunc modum Apologia haec bellatrix incedit, nullam panopliam respuens; dum noceat. leviorem gravioremque armaturam, adversus Agathyrsum, in Campum trahit. iam quadrato agmine movens; iam in globum densata; modo cuneatim porrecta; modo in Lunam explicata, complexu nescias an conflictu stringat. (Quis enim venerab. et sacram Maciem vero odio prosequi possit?) verbo: veros terrores Panicis et falsis auget. Schiomachiam dicas. in Umbras umbratice erat pugnandum. Ut nihil dissimulem: argumenta verisimilia immiscentur vix habentibus veri speciem. immo, ut quaedam manifeste vera sint; sic alia manifeste falsa, artificio tamen tecta Sinonio, in hostem stratagematum communi usu mittuntur. Curvis et rectis armis utimur. In bello impetus valet. quo modo in Chartarum lusu saepe ignobilior, et setis horrida, Regem ferit. nonnunquam pessima, optima est. Quod Leguleis Iustinianaeis licet; non liceat Poetae Satyrico, in Themate innoxio! Multa non persuadent movendo; movent tamen delectando. consensus extorquetur mysterio sacrae caliginis, vel admiratione salientis argutiae. Amplius audet haec Scriptio fateri. non paribus armis certatur. Agathyrsus pusillis versibus lusit, intra sinum felicitatis suae collectus, et ossibus non gravantibus contentus. Si plusculum se exeruit, brevi Anacreontica Sica domestice velitabatur; parum in crassas Pinguium cervices valitura. neque aliud in Scena agebatur Antagathyrsus contra, Entelli Siculi more, Satyricos caestus attollit. insuta plumbo terga boum contorquens, et macrum miserumque Dareta versans hinc ictus validi, grandines verborum: denique fragores, et mugitus ossium. Caestus Dant sonitus: erratque aures et tempora circum Crebra manus: duro crepitant sub vulnere malae.