Latin
ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PINGUIUM ADVERSUS AGATHYRSUM Sive Exsultantem, ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PRO Pinguibus, contra Macros., X.
Jacob Balde, Poemata (3) 4.10
Unproofread scanNot analysed yet
Propterea et falsis dederat Diis cauta Vetustas
Praegrandeis artus, Divosque decentia membra.
Turget enim Bacchus: crudescit sanguine multo
Luxurians Mavors, iuvenem Cyllenius ales
Purpureum praefert. primus quoque Iuppiter ambas
Inflat apud Flaccum buccas; pelagoque secundus
Ingens assurgit, quoties ciet aequora fundo:
Aut Classem Iliacam vertentes increpat Euros.
Venatrix Diana cavis in vallibus errat:
Attamen ipsa cavas valles in vultibus odit.
Qualis in Eurotae ripis, et Oreadas inter,
Quam saturo fulgore genas incensa vagetur;
Quis nescit? nullam patitur macrescere Nympham.
Torva quidem Pallas, sed non macilenta virago,
Brachia protendit tumidis luctantia venis.
Scires ex Cerebro Iovis esse, et nectare natam,
Nemo ex Diis macer est, praeter communia silvae
Numina, capripedes Faunos, et Pana salacem.
Hos amor emaciat, Venerisque insana libido.
Vos gentes moneo varia ferrugine tinctas;
Fervida quas calido posuit Natura sub axe.
Corpora si multos florescere vultis in annos,
Spicula torquentem vitate Cupidinis arcum.
Vulnus alunt venis, et flammae viscera carpunt.