# Poemata (3) 4.12

Jacob Balde, Poemata (3), ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PINGUIUM ADVERSUS AGATHYRSUM Sive Exsultantem, ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PRO Pinguibus, contra Macros., XII.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.12

Invidiam exsanguem, quia solis pascitur hydris,
Lurida vipereo faciunt alimenta colore.
Pallor in ore sedet: Macies in corpore toto.
Nusquam recta acies. Vis iam committere pingueis
Cum Macris! fas sit, non dissimulamus agonem.
Quid nostrum incusas Bascaudum, si bibit urnam,
Et capit exhaustam? saltem non invidet ulli,
Graecatur potat, foetetque Trimalcio, sed non
Invidet. Aurunci nota est lascivia, sed non
Invidia. Armenius praeceps descendit in iram:
Sed non invidiae stimulis agitatur amaris.
Goffonis madidi totae sunt orgia noctes:
Sed, quando invideat, quaero. Salit, atque trapeta
Huppius assiduo pulsat: quando Huppius autem
Invidet? Est ventris studiosus, et ebrius Ilco,
Lentus, iners, piger, ignavus, sed an invidus unquam;
Uxorem Titius furcis rabiosus abegit:
Sed nunquam audivi, Titium invidisse maritis.
Invidia nihil est funestius. haec scelus omne est.
Immunes huius, quamvis ceu nocte latrones
Consurgant, cellis, loculis, thalamisque molesti;
Haut ego desperem melioribus emendare
Consiliis; atque a diris avertere coeptis.
Quem semel aerugo livorque exedit, et ussit;
Luctibus immoritur. Spoliatus munere vitae
Vivit in exitium. frustra conabere tactam
Hac labe Aglauron, veniat licet ipsemet Hermes,
Affari, et fibris hamatas vellere sentes.
Invida non cedet Diis, desponsaeque Sorori.
In limen prius, et silicem mutabitur atram.

---

Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml.
