Latin · Dactylic hexameter
ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PINGUIUM ADVERSUS AGATHYRSUM Sive Exsultantem, ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PRO Pinguibus, contra Macros., XIII.
Jacob Balde, Poemata (3) 4.13
Unproofread scanNot analysed yet
Doliolum fragile est humanae portio vitae.
Ceu mustum (sed non sine faece) Pueritia vivax
Prima salit. sequitur florens, ac laeta Iuventus:
Spumat adhuc de fonte tamen. nat spiritus intus.
Aestuat, et bullit vinum hoc iuvenilibus annis.
Aetas ex medio testae, quasi ventre, Virilis,
Profluis, utque merum, collectis viribus exit
Fortius, ac venas animoso sanguine replet.
Posterior stillat non defaecata Senectus
Amplius; et chiragram secum trahit, atque podagram.
Mors latet in fundo, macies est proxima vappae.
Omnia sunt hominum tenui pendentia filo;
[Vates, qui tantum non pene pependerat, inquit.]
Macrorum, nicas. nam quid tenue est magis illis,
Scilicet expertes morborum; ut Carmina dictant
Delphica proluvies immo torrentior urget.
Pluribus agmen inest. quos febris acutior urit?
Macros. In quorum Sphacelus ruit ossa tremendus?
Macrorum. Cuius latus hasta crebrius haurit
Pleuritis fodicans? macri. Quos improba tussis
Saepius infestat? Macros. Quos saevius angit
Icterus? ut dixi, Macros in felle natanteis.