Latin · Dactylic hexameter
ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PINGUIUM ADVERSUS AGATHYRSUM Sive Exsultantem, ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PRO Pinguibus, contra Macros., XV.
Jacob Balde, Poemata (3) 4.15
Unproofread scanNot analysed yet
Omnes debemur post Fatum vermibus: omnes
Iure sepulcrali serpentibus esca paramur.
Sed Paulus Nasamon, Petro Nasamone creatus,
Incipit, ante necem, steriles praecerpere fructus
Mortis, et eroso tineas ostendere vultu:
Inter semineces, nunquam, semperque sepultus.
Luridus aspicitur, faciemque exporrigit Hoppe
Quam liber anteiquus, deformatumque Volumen
Marrodii: toto quod nec semel inspicit anno.
Et tamen in Medicis vult Aldrovandus haberi.
Suffla. Galeno non sufficit, Hippocratique,
Esse macrum, et tereti venas tentare manu. quin
Immo observatum: Pingui felicius Artem
Cedere, et in morbos grassarier amplius amplum.
Morbus peiorem morbum cur cedat habenti;
Ergo prius pellat maciem, repleatque lacunas.
Quam miserum est, fieri funus, vivumque, vidensque.
Hinc Perlamottus macer, aut fit fabula vulgo;
Aut terror pueris, aut occurrentibus omen
Matribus: aut anni votum fraudantis imago.