# Poemata (3) 4.15

Jacob Balde, Poemata (3), ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PINGUIUM ADVERSUS AGATHYRSUM Sive Exsultantem, ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PRO Pinguibus, contra Macros., XV.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.15

Omnes debemur post Fatum vermibus: omnes
Iure sepulcrali serpentibus esca paramur.
Sed Paulus Nasamon, Petro Nasamone creatus,
Incipit, ante necem, steriles praecerpere fructus
Mortis, et eroso tineas ostendere vultu:
Inter semineces, nunquam, semperque sepultus.
Luridus aspicitur, faciemque exporrigit Hoppe
Quam liber anteiquus, deformatumque Volumen
Marrodii: toto quod nec semel inspicit anno.
Et tamen in Medicis vult Aldrovandus haberi.
Suffla. Galeno non sufficit, Hippocratique,
Esse macrum, et tereti venas tentare manu. quin
Immo observatum: Pingui felicius Artem
Cedere, et in morbos grassarier amplius amplum.
Morbus peiorem morbum cur cedat habenti;
Ergo prius pellat maciem, repleatque lacunas.
Quam miserum est, fieri funus, vivumque, vidensque.
Hinc Perlamottus macer, aut fit fabula vulgo;
Aut terror pueris, aut occurrentibus omen
Matribus: aut anni votum fraudantis imago.

---

Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml.
