Latin
4.1a.1 to 4.1a.3
Jacob Balde, Poemata (3) 4.1a.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
INDEX CAPITUM ANTAGATHYRSI. I. Praecinium ad Macros, et Pingues. II. Vacuum horret natura. Quid autem magis vacuum, quam vultus inexpletus, et venter pene inexplebilis? III. Plena Luna pulcerrima, deficiens, aut intercepta, horrori est. IV. Aureo seculo Poetarum, nullos extitisse Macros: argenteo coepta lineamenta monstrari. ferreo demum, Maciem omnem agminatim erupisse in Orbem; una cum febribus, aliisque morbis; et appendicibus miseriarum, tertii, quarti, quinti, sexti, et septimi generis, etc. V. Idque multis exitialibus signis, domi, forisque constare. VI. Ineptos Stoicos, strigosam Macilentorum Sectam, per aliquot fimeta, et porticus promovisse multorum ingratiis, reclamante Natura. VII. Priscorum Mortalium insignis, et exsultans corpulentia: inprimis Germanorum. Nunc vero, dominante Macie, pusillorum Corporum ridicula inanitas. VIII. Utcumque funambulos, eiusdemque farinae homunciones ludibunda gracilitas iuvet; Consulem tamen Urbis, et Magistratum, iusti mensura corporis, sapientius et praesentius ornari. IX. Quidquid sit, non eminere in tenuibus corpusculis formam Imperio dignam: sicut nec in Thyrsis regale sceptrum. X. Gentiles, naturae instinctu, etiam falsis Diis suis, attribuisse staturam, et membra Heroibus digna: gnaros, populum non moveri religione, cultuque Deorum, quibus facies deest. XI. Virtutes corpulenta forma populariter exhiberi pictas, sculptasque: Vitia, macilentorum coloribus, et ore deformata, obtrudi, XII. Dubitari posse, an Invidia pertineat ad Macros. ut Proprium quarto modo. XIII. Verbo: Maciem post quatuor aetates hominum, profluentes ex dolio Vitae, vappam esse: in qua Mors faeculenta residat. XIV. Miseria macilentorum sedentaria demonstratur. XV. Ante mortem mori, quoad Vitia, pulcrum, atque laudabile: non item, quoad faciem. obiter inquiritur: Qui Medici feliciores successibus, macri, an pingues? XVI. Cum quodvis animal, cuius perfectioni secundum Naturam requisitae nihil deest, delectet intuentes; Hominem macrum (Sanctius his animal) in quo multa desideres, oculis merito displicere. XVII. Victimis pinguibus placari Numen. Iustum Abelem spectare ad pingues: macros ad impium Cainum. Veteres quoque a Veritate licet alienos, non nisi opima sacrificia obtulisse. XVIII. Inter ludia varia de ossibus, osseis, et magicis annulis, Mumiis, etc. in gratiam Agathyrsi, qui similibus quoque strophis nugatur. XIX. Faciem pinguium nullam hypocrisin admittere: eamdem in larvatis (exterminatis) Macilentorum vultibus saepe suspectam obversari. XX. Adde: insatiabiles, adde: sine flore et fructu adde: maximo Reipubl. damno. XXII. Quo argumento probaverint Trarara Cenus, et Trarara Ciscus, Macris, a lautioribus conviviis abstinendum. XXIII. Singulare prorsus Epulum Umbrarum (unde et Umbraticum vocatur) cum caerimoniis adhiberi solitis describitur, in gratiam Macilentorum, coenaturis Manibus affinium; et exemplum frugalitatis, quod imitari teneantur.