Latin
4.1a.7 to 4.1a.8
Jacob Balde, Poemata (3) 4.1a.7-8
Unproofread scanNot analysed yet
quod Macri Pinguibus obiciunt. LIV. Fomitem malorum aeque macris, ac pinguibus insitum esse, et ex violato pomo promiscue trahi. LV. Idque docere amarissimos fletus, et querelas Eremitarum Veterum, macie tabescentium et in primis testimonium Divi Hieronymi asperrimam vitam, stimulisque carnis obnoxiam, in horrida solitudine agentis. LVI. Monitum Asceticum, in pugna Castitatis, pinguibus, et macris aequaliter observandum. LVII. Et amantes littora myrti, quid macris significent. LVIII. De Martino Luthero pingui, et Ioanne Calvino macro. uter fuerit haeresiarcha nocentior. LIX. Vita Lutheri pinguis, in ludo chartarum viventium, Sus est, nec ipse negavit: hoc titulo solo ingenuus. LX. An fuerit Calvinus Luthero Castior? si fuit; quomodo etiam probetur fuisse superbior. LXI. Summi Haeresiarchae macilenti. Effigies Philippi Melanchthonis, macerrimi, et acerrimi haeretici. LXII. Fatendum est, Lutherum in schola Castitatis, indoctum se discipulum praebuisse: idque ex argumento patere, quod hircis scatet, ac faetet. LXIII. Ceterum Calvini macilenti scita, esse omnium improbissima. recitantur, et cruciantur. LXIV. Usque adeo Maciem non certissimam esse sanctimoniae notam; ut saepius contrarium arguat. LXV. Agathyrsus, et Antagathyrsus, duello commissi, similitudinibus, et comparationibus illustrantur. LXVI. Litem inter Macros, et Pingues, Extremum Iudicii Diem, facile compositurum: nimia macie, nimiaque pinguedine, ex Electorum corporibus sublata; de sententia S. Augustini, lib. 22. de Civitate Dei. Describuntur 4. dotes gloriosi corporis. ex Epist. D. Pauli ad Corinth. 1. cap. 15. Seminatur corpus animale: surget corpus spiritale, etc. LXVII. Epilogus, de Brevitate vitae, ex Contemplatione Danubii Neoburgum praeterfluentis; et instaurati Templi Mariani, ubi et Antagathyrsus hic conscriptus est.