Latin · Dactylic hexameter
ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PINGUIUM ADVERSUS AGATHYRSUM Sive Exsultantem, ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PRO Pinguibus, contra Macros., XXI.
Jacob Balde, Poemata (3) 4.21
Unproofread scanNot analysed yet
Quorsum autem hi sumptus? equidem convivia in ipsis
Pinguibus apparent: alimentum in corpora transit;
Et loquitur facies epulum rite esse peractum.
Helluo Labruscus, Scyllamque, ipsamque Charybdin
Vincit, et expleri nequit alta vorago vorando.
Non, etiam Romanus eques si Curtius intret,
Descensu coëat nunquam satiabilis alvus.
Noctes, atque dies patet atri ianua Ditis.
Tanta fames fuerit fortasse Erisichthonis olim
Sacrilegi, cui caussa cibi cibus extitit ipse.
Tu tamen ignores, licet observare labores:
Traiciatne dapes, an subter scamna cadat daps.
Nil etenim servat, (fraus intestina) nec in se,
Quamquam avide vescens, macilenta Ciconia vertit,
Sic oculos vulgi cum fascinat, integra foeni
Plaustra, rotas, et equos, magus absorbere videtur.