Latin · Dactylic hexameter
ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PINGUIUM ADVERSUS AGATHYRSUM Sive Exsultantem, ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PRO Pinguibus, contra Macros., XXIII., lines 4.23.1-4.23.47
Jacob Balde, Poemata (3) 4.23.1-47
Unproofread scanNot analysed yet
Ut longa assuescit longis anguilla colubris:
Sic macri quidam similes errantibus umbris
Ire sepultorum, cumque his habitare feruntur.
Ergo, sufficiant quae ventre carentibus escae;
Festivo referam ostento. monstravit Apollo:
Quique meum iuxta Morpheus latus adstitit albus.
Dum feror in somnos; meque alta Poetica nubes
Obsepit: vidi mira, aut vidisse putavi.
Fas vidisse fuit: fas sit mihi visa referre.
Lucus erat, piceisque frequens, atque ilice densa:
In medio taxus, taxoque adiuncta Cupressus;
Utraque sacra piis, dilecta et Manibus, arbos.
Haut procul obscuras volvebat rivulus undas,
Cimmeriis simileis; nisi quod fulgore superno
Percussae fugerent, divexarentque lapillos.
Cornua crescentis Lunae non tota coibant.
Tertia pars orbi plenam factura triformem
Deerat adhuc. tacitos peragebant sidera cursus.
Cum Dea pulsatis circum Libitina sepulcris,
Excivit Maneis ad amicae gaudia noctis.
Ter deni exciti, Parcis comitantibus, ibant.
Duxerunt choreas conserti brachia mutas.
Nullos audisses cantus citharaeve, lyraeve.
Exiles strepitus edebant ossibus ictis
Ad certum numerum. qui mos levibus pueris est:
Quum digitis crepitant collisis; seque lacessunt
Lusuri nodis plaudentibus articulorum.
Obstupui: Maciesque mihi velut inclyta duci
Sponsa choro visa est nec me fallebat imago.
Ducebatur enim pallens, levis, ossea Nymphe.
Insoliti hinc motus Umbrarum, atque otia calvis.
Mensa parabatur congestis Sandapilarum
Fragminibus: positam menta extersere virenti.
Quam simul instrata funebria lintea mappa
Texerunt; accumbendi data plena facultas.
Ecce sepulcrali cinis apportatur in urna,
[Credo, vicem conchae Salis] in medioque locatur.
Tum Mare [vas ingens] repletum follibus aeneum.
Pluribus in vasis demessa papavera vidi.
Herbarum viguit superadditus usus earum:
De quibus expressum nox intempesta soporem
Colligit, in speciem solitum coalescere lactis.
Fercula praeterea nulla aspicienda dabantur,
Praeter funerea nebulas caligine mistas
Grandibus in pateris, et plenos aëre discos.
Pocula sunt calvae: sumptusque infunditur humor
Gurgite Lethaeo, spumis oblivia miscens.