# Poemata (3) 4.23.48-88

Jacob Balde, Poemata (3), ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PINGUIUM ADVERSUS AGATHYRSUM Sive Exsultantem, ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PRO Pinguibus, contra Macros., XXIII., lines 4.23.48-4.23.88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.23.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.23.48

Omnia olent tumbas, et cespitem, et aethere cassum
Corpus, et ambustum gramen, bibulamque favillam.
Mireris moreis Simulacra minora ministrant
Summano; maiora sedent. procul esse iubentur,
Vertice de quorum nondum est fatalis ademptus
Crinis: quod Nisi coma, Didonisque probabit.
Permissus tamen est vespillo Diaulus adesse:
Atque aliquot Medici, quos clarat fama creandis
Manibus insigneis, transmittendisque Charonti.
Has grates referunt Umbrae, sancteque precamur.
Fax cunctis diluta micat. pro lumine vero
Ardent lampyrides, modicumque nitentibus alis
Scintillant. tenebras etiam funalia findunt,
Et castigatae iam dudum ad funera tedae.
Contrectare cibum manibus, cultroque, nefas est.
Falcibus, aut buxeis, sed inania vesca, bacillis
Pertentant: quo more solet pransurus Iapon.
Porro aliquid glutire, nefas. decerpere odorem,
Et gustare licet. quadrae gustata reponunt:
Signaque dant nutu, se praelibasse saporem.
Lex antiqua loqui prohibet. vox excidit ore
Nulla: tacent omnes; et ad unum immaniter omnes.
Sternutant, vel hiant [hoc non prohibentur] et hiscunt:
Interea tubulos inflant, quod nulla vetat lex,
Ac proprios artus: inflammatoque Tabaco
Alter ad alterius se vertit et ora, vaporat.
It fumus coelo, piceaque intexitur umbra.
Hic potus vacuis, haec est concessa voluptas.
Fit subito plausis fragor ossibus. inde repente
Surgitur. hinc varii cursus, variique recursus.
Olli secedunt: olli ulteriora reflectunt
Se in spacia; ac Maciem, et Libitinae munus adorant.
Ter circum mensas alternis orbibus orbeis
Impediere: ter accensis siphonibus ignem
Fumificum, et foetorem, ululatusque ore dedere:
Nec mora: (namque Oriens radiis afflavit anhelus)
In tenues ventos ventosum evanuit agmen.
Talia quis culpet nullo convivia luxu
Stantia? vel si aliquo; quando non sufficit aer?
Non opus est magnis heic sumptibus. Hoc epulum quis
Invideat? sit fas, liceatque accumbere Macris.

---

Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml.
