Latin · Dactylic hexameter
ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PINGUIUM ADVERSUS AGATHYRSUM Sive Exsultantem, ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PRO Pinguibus, contra Macros., XXVII.
Jacob Balde, Poemata (3) 4.27
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quid si fasces Albumacer occupet? et si
In solio sedeat quaedam indulgere rogatus.
Dat, revocat, metuit, mussat: concedit et aufert.
Torquet, et intorquet barbam, deciesque retorquet.
Quod negat, affirmat. mox affirmata negantur.
Pallet, et indubitat tanta est discordia mentis.
Quid temet crucias, aliosque? quid anxius haeres?
Aias, sive neges. modo des responsa petenti.
Occidis torquente mora. dic fortiter: Hoc sit:
Hoc non sit. Ducit suspiria pectore ab imo.
Haec quoque, ne observes, varium, atque inamabile prorsus
Ac pluvium ridet: sicut cum sontica nubes
Solvitur in fruges, radiis solaribus icta.
Concedit, dubites concesserit, anne negarit.
Ergo alter, tellus subter, petit, ima dehiscat.
Si primùm accedat fuligo pellis, et ater,
Memnoniusque color: suspecta Memnona talem.
Qui macer, et niger est, hunc tu, Germane, caveto.