Latin · Dactylic hexameter
ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PINGUIUM ADVERSUS AGATHYRSUM Sive Exsultantem, ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PRO Pinguibus, contra Macros., XXIX.
Jacob Balde, Poemata (3) 4.29
Unproofread scanNot analysed yet
Haec satis ad vigilem. quaeris, quae somnia vexent.
Sopitum. redeunt eadem simulacra per umbram,
Votaque cessantis tractu revoluta diurno.
Ut venator enim cursu, atque indagine fessus,
In somnis etiam silvas, et confraga lustrat:
Pastor oves numerat, mercator computat aera:
Arma movet miles, suspendunt carbasa nautae;
Ante torum Finni stat moesto luridus ore
Phantasus, et varia noctu sub imagine ludit.
Cura, pavor, luctus, spes, desperatio, lucrum
Ingeminant. metuit, ne praedo lubricet arcam:
Ne grando segetes, ne vireis verberet Auster,
Anxius in lecto pensat mendacia somni.
Desunt multa; quibus deest iustum corpus. amici
Deficiunt: minuuntur opes: annona fefellit,
Aut fallet. muscis cerebrum patet, atque cicadis.
Ubera distendunt non sufficientia caprae.
Triste lupus stabulis: vaccaeque minantur abortum.
Praesagos volvit fastos, annique sequentis
Omina: et infaustis dispendia iacta Calendis.
Hinc semper trepidans, ne rodere desit. in horas
Omneis cum gemitu, penuria certa timetur;
Arcta fames: poenamque luit formidine poenae.
Blanda quies pinguem sopit, iucundaque lactant
Somnia: et in tenebris etiam lux alma nitescit.
Ante oculos armenta boum versantur opima.
Aurea messis adest, et inundant frugibus agri.
Fluctuat alta seges, largoque ex palmite ridet
Liber, et immanes trudit vindemia botros.
Iam natat in flavo concepti nectaris amne:
Iam medios sublatus homo volat inter olores.
(Quî pote tam vastum Corpus? praegrandibus alis.
Ingenteis autem Morpheus inducere novit.)
Iam conviva iocos miscet. mox impiger haurit
Spumantem pateram, et pleno se proluit auro.
Quin etiam (assueti transeunt in somnia mores)
Pauperibus miscet calicem, aut miscere videtur.
Aut tunica vestit nudos, aut ditat egenos.