# Poemata (3) 4.31

Jacob Balde, Poemata (3), ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PINGUIUM ADVERSUS AGATHYRSUM Sive Exsultantem, ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PRO Pinguibus, contra Macros., XXXI.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.31

Longe aliter dulcis Taratanzius, et comes eius
Huppius, et magnam quassans Gluckersius urnam.
Tres ex composito pingues. nil mitius illis
Sol vidit, blandum percurrens virginis astrum.
Cunctis sunt grati, ceu primo Manè Bonus Diês.
Gaudent, id, quod habent, posse in commune referri.
Privatum nil pene sapit. laetantur amicum
Partiti. gemitus edunt, cum perditur una
Indonata dies: et crescit larga voluptas,
Cum bene dividitur. totoque abdomine rident,
Donato quoties arridet mensa Falerno.
Fidamus, fidamus ei, qui, vivite, dixit.
Quo plus largimur; cum foenore plura redibunt.
Hae voces: his principiis adipata senectus
Exhilarat iuvenes; sapidisque innititur ausis.

---

Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml.
